Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 302v.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Aliud luctae genus

Si pari certamine extentis brachiis cum aliquo concertes, tum manu sinistra iuncturam manus itidem sinistrae adversarii corripito, eamque circumflectas, tum vero dextram dextro ipsius cubito adiicias, et inde eum dextro pede praecesseris, brachium hostis praedictum infringes. Utrinque et hoc exerceas.

Colluctatio extentis brachiis

Cum collucteris cum aliquo brachiis porrectis, in libram te deorsum demittas, et curabis ne subprimaris vel succumbas. Si igitur adversarius superne te transversim corripere conetur, tum subito ipsius cubitum tu adprehendito, atque abs te illum removeto. Ipsum deinde altero pede antecedas, atque ex ea compositione pronum deiicies. Id utrinque exerceas.

Habitus et admonitio, si cum forti lucteris

Si cum forti luctaris, et tu nullo excellenti habitu uti poteris, tum curato ut te quamprimum liberes, brachio tuo inverso ipsius item brachium concutias externe, inferne autem appetas sinistrum pedem, atque ea ratione brachium ipsius infringes. Etiam id utrinque procedit.