Aliud luctae species.
Si cum aliquo luctaris, et tu videris ipsum ad verberandum esse preparatum, utranque manum ventri admoveto, eaque ratione adgreditor, cum igitur faciem verberare conetur dextra manu sublata plagam hostilem manu aperta excipito, atque tum utitor iis habitibus, qui iam subsequuntur.
Si plagam hostilem dextra manu exceperis, tum longe pedem dextrum tuum dextro item hostis pedi transversim postponito, atque si id rite feceris, supinum hostem prosternes.
Aliud
Cum quispiam faciem tuam pulsare conetur, tunc pugno sinistro porrecto vel palma extenta diphteram inferne impetus totis animi viribus dextrum brachium inde si alteri hostis pedi circumieceris, resupinum prosternas adversarium.
Aliud
Si adversarius verberare conetur, manu inversa vim hostilem