Wiktenauer logo.png

Page:Cod.icon. 393 I 308r.jpg

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
This page contains changes which are not marked for translation.

This page has been proofread, but needs to be validated.

Destructio si quis te sternere conetur capitis impulsu

Si quis medium te complexus fuerit, atque supinum capitis impulsu prosternere moliatur, tum celerrime utrunque humerum corripias, vel quoquo modo ipsum iuxta diphteram adprehendere poteris. Inde si ipsi pedem anteposueris, per eundem adversarium praecipites.

Antecedentis destructio

Sin autem hostis praecipitandum te pari modo te comprehenderit, iliis relictis, poplitem ipsius corripito. Si ea ratione levaris, supinus hostis concidere, vel per caput tuum praecipites, aut si mavis asportes ipsum.

Ratio ex lucta sternendi

Dextra manu tua ipsius adversarii sinistram adprehendas, brachiumque ipsius subleves. Inde sub ipsius brachio levato caput tuum transmittas. Post si poplitem eius dextrum manu sinistra corripueris humeris pedem sustollas, in caput hostem per dorsum tuum praecipites.