You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 223v.jpg"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 7: | Line 7: | ||
'''Figura''' | '''Figura''' | ||
− | '''Vicesima ter<sup> | + | '''Vicesima ter<sup>cia</sup>''' monet, ut si quispiam utrinque urgeatur, in latus sinistrum vergat, cum hostis dextrorsum te adgreditur. |
'''In''' fuga autem velox sis, nullas nectere moras memineris, utque celeriter in sella hinc inde possis te circumflectere, atque retrorsum punctionem dirigere utrinque. | '''In''' fuga autem velox sis, nullas nectere moras memineris, utque celeriter in sella hinc inde possis te circumflectere, atque retrorsum punctionem dirigere utrinque. |
Revision as of 02:14, 22 November 2018
Ratio praeveniendi
Sin autem tantum coartaris ab hoste, ut terga dare necesse sit, et quispiam retrorsum dextro lateri tuo adpropinquat hastam equestrem vel gladium usurpans, atque apponere tibi molitur, tu sinistrorsum ad hostem punctionem devitabundus deflectas, et ensem tuum contra ipsius vel hastam vel ensem torqueas, ea tamen ratione, ut pollex substet. Inde autem ipsi adponas.
Verum si adversarius ad latus sinistrum tuum adequitat, tum te in dextrum latus contra ipsum flectas, atque ut supra ensem exerceas.
Figura
Vicesima tercia monet, ut si quispiam utrinque urgeatur, in latus sinistrum vergat, cum hostis dextrorsum te adgreditur.
In fuga autem velox sis, nullas nectere moras memineris, utque celeriter in sella hinc inde possis te circumflectere, atque retrorsum punctionem dirigere utrinque.