Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.10826 153v.png"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
<section begin="Latin"/><section end="Latin"/>
+
<section begin="Latin"/>'''Punctio unde pectus adpetitur, contra ictum medium.'''
  
<section begin="German"/><section end="German"/>
+
'''Si''' mutuo congredimini, tu ea ratione te componas contra hostem, pedem sinistrum praefigere non dubites, securim sinistra teneas iuxta laminam versus adversarium, dextra autem sit mucronis posteriori adplicata secundum caput tuum, post insequutus dextro, mucrone anteriori pectus fodias. At si adversarius pari ratione te fuerit superne adgressus dextrum praeponentem, ex latere sinistro securim manibus ambabus continentem, sursum mucronem posteriorem tollas, et punctionem hostilem repellas in latus sinistrum tuum, inde autem consequutus sinistro pede, latus adversariis dextrum lamina ex habitu mediis ictus concutias. Idem vero si hostis molitus fuerit, securis tuae capulo eum impetum excipias, interea lamina eiusdem, hostis securim supprimas, in latus sinistrum tuum, atque pectus ipsius pungas. At si id inter manum utramque capulo exceperit, lamina confestim caput hostile ferias, et inde ab eo recedas.<section end="Latin"/>
 +
 
 +
<section begin="German"/>'''Ein Brust stich gegen ainem mittlehaw.'''<section end="German"/>

Latest revision as of 06:55, 28 November 2018

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Punctio unde pectus adpetitur, contra ictum medium.

Si mutuo congredimini, tu ea ratione te componas contra hostem, pedem sinistrum praefigere non dubites, securim sinistra teneas iuxta laminam versus adversarium, dextra autem sit mucronis posteriori adplicata secundum caput tuum, post insequutus dextro, mucrone anteriori pectus fodias. At si adversarius pari ratione te fuerit superne adgressus dextrum praeponentem, ex latere sinistro securim manibus ambabus continentem, sursum mucronem posteriorem tollas, et punctionem hostilem repellas in latus sinistrum tuum, inde autem consequutus sinistro pede, latus adversariis dextrum lamina ex habitu mediis ictus concutias. Idem vero si hostis molitus fuerit, securis tuae capulo eum impetum excipias, interea lamina eiusdem, hostis securim supprimas, in latus sinistrum tuum, atque pectus ipsius pungas. At si id inter manum utramque capulo exceperit, lamina confestim caput hostile ferias, et inde ab eo recedas.

Ein Brust stich gegen ainem mittlehaw.