You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.10826 152v.png"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <section begin="Latin"/> | + | <section begin="Latin"/>'''Habitus seu Castrum, ubi securim pectori adiunctum habes.''' |
− | <section begin="German"/><section end="German"/> | + | '''In''' hoc certamen hac ratione componas te, sinistrum pedem praeponas, manibus utrisque securim contineas, contraque hostem sinistram hastilis parti anteriori adplicatam, dextram vero posteriori mucronis pectori coniunctam et admotam, inde dextro pede consequitor, et ex habitu ictus, qui a vento adpellationem fortitus est de pectore tuo securim versus caput hostis dirigas. Verum si is te eadem ratione fuerit adgressus dextrum praefigentem, dextra securis partem posteriorem continentem contra hostem, sinistra vero anteriorem in latere tuo sinistro, tum dextro pede relato, capulo intra manum utramque impetum hostis excipias, inde autem rursus dextrum pedem intro collocabis, atque mucronem posteriorem in faciem ipsius dirigas. |
+ | Sin id inter ambas manus securi exceperit adversarius, sinistro insequutus, laminam letaliter capiti ipsius infligito, et ab hoste tuto curabis recedere rotata securi.<section end="Latin"/> | ||
+ | |||
+ | <section begin="German"/>'''Ein prustleger gegen ainem abnemen.'''<section end="German"/> |
Latest revision as of 06:58, 28 November 2018
Habitus seu Castrum, ubi securim pectori adiunctum habes.
In hoc certamen hac ratione componas te, sinistrum pedem praeponas, manibus utrisque securim contineas, contraque hostem sinistram hastilis parti anteriori adplicatam, dextram vero posteriori mucronis pectori coniunctam et admotam, inde dextro pede consequitor, et ex habitu ictus, qui a vento adpellationem fortitus est de pectore tuo securim versus caput hostis dirigas. Verum si is te eadem ratione fuerit adgressus dextrum praefigentem, dextra securis partem posteriorem continentem contra hostem, sinistra vero anteriorem in latere tuo sinistro, tum dextro pede relato, capulo intra manum utramque impetum hostis excipias, inde autem rursus dextrum pedem intro collocabis, atque mucronem posteriorem in faciem ipsius dirigas. Sin id inter ambas manus securi exceperit adversarius, sinistro insequutus, laminam letaliter capiti ipsius infligito, et ab hoste tuto curabis recedere rotata securi.
Ein prustleger gegen ainem abnemen.