Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 100v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
'''Ictus inferior de utroque latere.'''
 
'''Ictus inferior de utroque latere.'''
  
'''Hunc''' in modum in praedictum modo habitum te adaptabis: dextrum pedem praefige, et capulum
+
'''Hunc''' in modum in praedictum modo habitum te adaptabis: dextrum pedem praefige, et capulum acinacis pro capite contineas, mucro recta contra hostem sit porrectus. Verum insequutus sinistro transversario versus capitis eius latus dextrum uteris, et si ictum eum averterit adversarius, tum crebros ictus continuos usurpabis, atque rursum versus brachium eius dextrum feries. Sin vero is dupliciter simili ratione dextrum latum tuum appetat, sinistrum te praeponente pedem, eum longa acie praemissa avertito. Interim vero sursum supra caput acinace sublevato, consecutus dextro celeriter latus capitis adversarii dextrum, id est nuditatem supernam adpetito. Hoste id excipiente, tum mucrone versus visum vel pectus eius inflectendo diriges. Si is avertat, dextro pede consequitor, et contra verticem adversarii superne ferito.
acinacis pro capite contineas, mucro recta contra hostem sit porrectus. Verum insequutus sinistro
 
transversario versus capitis eius latus dextrum uteris, et si ictum eum averterit adversarius, tum
 
crebros ictus continuos usurpabis, atque rursum versus brachium eius dextrum feries. Sin vero is
 
dupliciter simili ratione dextrum latum tuum appetat, sinistrum te praeponente pedem, eum longa
 
acie praemissa avertito. Interim vero sursum supra caput acinace sublevato, consecutus dextro
 
celeriter latus capitis adversarii dextrum, id est nuditatem supernam adpetito. Hoste id excipiente,
 
tum mucrone versus visum vel pectus eius inflectendo diriges. Si is avertat, dextro pede
 
consequitor, et contra verticem adversarii superne ferito.
 

Latest revision as of 20:46, 5 December 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ictus inferior de utroque latere.

Hunc in modum in praedictum modo habitum te adaptabis: dextrum pedem praefige, et capulum acinacis pro capite contineas, mucro recta contra hostem sit porrectus. Verum insequutus sinistro transversario versus capitis eius latus dextrum uteris, et si ictum eum averterit adversarius, tum crebros ictus continuos usurpabis, atque rursum versus brachium eius dextrum feries. Sin vero is dupliciter simili ratione dextrum latum tuum appetat, sinistrum te praeponente pedem, eum longa acie praemissa avertito. Interim vero sursum supra caput acinace sublevato, consecutus dextro celeriter latus capitis adversarii dextrum, id est nuditatem supernam adpetito. Hoste id excipiente, tum mucrone versus visum vel pectus eius inflectendo diriges. Si is avertat, dextro pede consequitor, et contra verticem adversarii superne ferito.