Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 108r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
 
(One intermediate revision by the same user not shown)
(No difference)

Latest revision as of 21:09, 5 December 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus per quem adversarius circumverti ex duplici ictu superno potest.

Quum in hostis conspectum accesseris acinace rite gubernando pedem sinistrum praefiges, atque ictu iterato superne contra eum ferias, et quamprimum acinacem adversarii senseris, dextro confestim insequitor, insimul manu sinistra apprehende eius axillam dextram, et si propuleris, eum circumvertes. Sin autem idem contra te fuerit molitus, te pedem dextrum praeponente, constiterisque in conversionis habitu, referto pedem sinistrm atque mucronem duplliciter in faciem vel pectus adversarii impellito. Hostis cum eum averterit, rursum consequitor dextro, atque caput eius pulsando appetes. Ceterum, si ictum animadverterit, nec non a se removerit, elevato pro capite tuo acinace, mucroneque in latus sinistrum propendente, mucronem manu laeva si apprehenderis, capulum acinacis capiti eius impinges. Et si habitu adversarius eundem usurparit, coronae defensione teipsum tueberis. Interea ex ipsa defensione remittes, atque habitu transversarii capiti eius adpropinquabis, avertente ictum adversario, tum aliam ex alia nuditatem requirendo, ubicumque, sine sui defensione fuerit repertus, inferne sev superne eum adgreditor.