Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.10825 160v.png"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
(→‎Not proofread: Created page with "<section begin="Latin"/>'''Mucro longus contra hastarum collisionem primam.''' '''In''' accessu contra hostem ex eo ictu, qui ab aure vibratur contra eum, ferire memineris du...")
 
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Problematic

Latest revision as of 06:10, 6 December 2018

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Mucro longus contra hastarum collisionem primam.

In accessu contra hostem ex eo ictu, qui ab aure vibratur contra eum, ferire memineris dupliciter, et si propius ad eum processeris, / sinistrum pedem praeponito, manum dextram femori adplicabis dextro, mucro hastae contra hostis faciem sit porrectus, confestim / vero insequutus pede dextro, eius Collum mucrone longo figes. Sin autem is eadem ratione te adgressus fuerit, eum sinistrum / tu praefixeris, atque in habitu hastarum collisione constiteris, mucrone anterioris impetum hostis impedito, et insequutus dextro / pede, caput eius ictu adpetes. Verum in ipso ictu, collo ex parte anterioris hostis circumflectendo hastam adplicabis, postea eius / pedi dextro laevum pedem anteponito, superne propelles, et diligenter curabis, ut adversarium hoc habitu infirmum reddas. Caeterum / si is idem moliatur, insequitor pede laevo, atque eius mucronem hasta tua eludes, interimque mucronem anteriorem versus faciem hostis / impellito. Eo autem impulsum a te accurate vibratum avertente, hastam circumflectes, et rursum faciem eius adpetito. Verum / si is gemino impulsu te fuerit adgressus, mucrone anteriori eum avertes, et mucrone posteriorem pectori eius infigito, ex eo / itaque habitu retrocedes in tuta tuis defensione.