Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 034v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
(One intermediate revision by the same user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Habitus incisionis quo manus pro'''scinditur
+
'''Habitus incisionis quo manus pro'''<sub>scinditur.</sub>
  
'''Praeposito''' dextro crure cum ad hostem perveneris, tanquam nuditatem supernam ferire velis assimulato, interim vero deflecte, et rursum inferne feriendo, eius latus dextrum appetito, Hostis si id exceperit, tum dextro regredere ut laevus prior consistat, deflecte in transversarium eo modo, ut capite appareat capulus, et tum versus supernam adversarii ferito nuditatem. Cum vero is contra te hoc usus fuerit, praeponente te dextrum, a capulo dextram removeto, eaque medium ensem arripe et laevam cruci ensis tui propius admove, hac itaque ratione excipere adversarium memento inter utrasque manus in ensis medio, atque comprehende dextra laevaque, eius gladium inferne ac superne, in latus tuum sinistrum si deflexeris eum proscindes.
 
Latest revision as of 02:27, 12 December 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus incisionis quo manus proscinditur.

Praeposito dextro crure cum ad hostem perveneris, tanquam nuditatem supernam ferire velis assimulato, interim vero deflecte, et rursum inferne feriendo, eius latus dextrum appetito, Hostis si id exceperit, tum dextro regredere ut laevus prior consistat, deflecte in transversarium eo modo, ut capite appareat capulus, et tum versus supernam adversarii ferito nuditatem. Cum vero is contra te hoc usus fuerit, praeponente te dextrum, a capulo dextram removeto, eaque medium ensem arripe et laevam cruci ensis tui propius admove, hac itaque ratione excipere adversarium memento inter utrasque manus in ensis medio, atque comprehende dextra laevaque, eius gladium inferne ac superne, in latus tuum sinistrum si deflexeris eum proscindes.