You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 039v.jpg"
(2 intermediate revisions by the same user not shown) | |||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | ''' | + | '''Alia eiusdem praecedentis forma''' <sub>et effigies.</sub> |
'''Laevum''' pedem praeponere memento, si in adversarii preveneris conspectum transversis brachiis, propendente in sinistrum latus terram versus mucrone, intro progredere dextro, atque in faciem eius mucronem impellito ita, ut capulus tuus pro capite constituatur. Cum autem is mucronem adegerit tibi, tum eius mucronem avelle acie brevi versus latum tuum sinistrum, dextro consequutus, conscindito. Sin vero in animo idem adversarius habuerit, ut consimili ratione caput tibi proscindat, te dextro innitente, tum acie brevi id avertes. Verum subito laevo insequeris, et eius caput vicissim constringes acie brevi, sed si hostis id exceperit, tum nodum ensis tui supra brachium eius dextrum dirigendo inflectes, converte te interim in latus tuum sinistrum, statumque conversus rursum in dextrum, proscindes adversarii caput. | '''Laevum''' pedem praeponere memento, si in adversarii preveneris conspectum transversis brachiis, propendente in sinistrum latus terram versus mucrone, intro progredere dextro, atque in faciem eius mucronem impellito ita, ut capulus tuus pro capite constituatur. Cum autem is mucronem adegerit tibi, tum eius mucronem avelle acie brevi versus latum tuum sinistrum, dextro consequutus, conscindito. Sin vero in animo idem adversarius habuerit, ut consimili ratione caput tibi proscindat, te dextro innitente, tum acie brevi id avertes. Verum subito laevo insequeris, et eius caput vicissim constringes acie brevi, sed si hostis id exceperit, tum nodum ensis tui supra brachium eius dextrum dirigendo inflectes, converte te interim in latus tuum sinistrum, statumque conversus rursum in dextrum, proscindes adversarii caput. |
Latest revision as of 02:28, 12 December 2018
Alia eiusdem praecedentis forma et effigies.
Laevum pedem praeponere memento, si in adversarii preveneris conspectum transversis brachiis, propendente in sinistrum latus terram versus mucrone, intro progredere dextro, atque in faciem eius mucronem impellito ita, ut capulus tuus pro capite constituatur. Cum autem is mucronem adegerit tibi, tum eius mucronem avelle acie brevi versus latum tuum sinistrum, dextro consequutus, conscindito. Sin vero in animo idem adversarius habuerit, ut consimili ratione caput tibi proscindat, te dextro innitente, tum acie brevi id avertes. Verum subito laevo insequeris, et eius caput vicissim constringes acie brevi, sed si hostis id exceperit, tum nodum ensis tui supra brachium eius dextrum dirigendo inflectes, converte te interim in latus tuum sinistrum, statumque conversus rursum in dextrum, proscindes adversarii caput.