You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 044r.jpg"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | '''Ex utroq''' | + | '''Ex utroq'''ue''' latere, ensis retractio.''' |
'''Hoc''' modo habilem ad hunc ictum facies te; si primum sinistro praefixo constiteris, et ferias versus adversarii latus dextrum cancellatis brachiis interim ensem in latus tuum dextrum inflectes, dextro pede consequutus, ferias eum ictum qui dicitur inferior retractio, ita tamen ut capulus ensis tui pro capite consistat, mucro vero contra adversarium porrigatur. Sin autem ita versus eum constiteris dextro praefixo, porrecta acie gladii tui longa ex brachiis directis, tum inclina in latus tuum dextrum, laevo consequitor, atque verticem adversarii ferito superne. Sed si is eum averterit, utitor transversario ex ipsius latere sinistro versus caput. Si vero adversarius hoc habitu usus fuerit, tum hostem avertes acie brevi, et secutus sinistro, feriendo appetes dextrum eius brachium. Verum si is id quoque exceperit, versus faciem adversarii inflectendo feries. Cum uatem eadem racione ipse usus fuerit, acie longa ensis tui averter non dubitabis, et praefixo statim pede dextro versus nuditatem superna, ferito. | '''Hoc''' modo habilem ad hunc ictum facies te; si primum sinistro praefixo constiteris, et ferias versus adversarii latus dextrum cancellatis brachiis interim ensem in latus tuum dextrum inflectes, dextro pede consequutus, ferias eum ictum qui dicitur inferior retractio, ita tamen ut capulus ensis tui pro capite consistat, mucro vero contra adversarium porrigatur. Sin autem ita versus eum constiteris dextro praefixo, porrecta acie gladii tui longa ex brachiis directis, tum inclina in latus tuum dextrum, laevo consequitor, atque verticem adversarii ferito superne. Sed si is eum averterit, utitor transversario ex ipsius latere sinistro versus caput. Si vero adversarius hoc habitu usus fuerit, tum hostem avertes acie brevi, et secutus sinistro, feriendo appetes dextrum eius brachium. Verum si is id quoque exceperit, versus faciem adversarii inflectendo feries. Cum uatem eadem racione ipse usus fuerit, acie longa ensis tui averter non dubitabis, et praefixo statim pede dextro versus nuditatem superna, ferito. |
Latest revision as of 02:29, 12 December 2018
Ex utroque latere, ensis retractio.
Hoc modo habilem ad hunc ictum facies te; si primum sinistro praefixo constiteris, et ferias versus adversarii latus dextrum cancellatis brachiis interim ensem in latus tuum dextrum inflectes, dextro pede consequutus, ferias eum ictum qui dicitur inferior retractio, ita tamen ut capulus ensis tui pro capite consistat, mucro vero contra adversarium porrigatur. Sin autem ita versus eum constiteris dextro praefixo, porrecta acie gladii tui longa ex brachiis directis, tum inclina in latus tuum dextrum, laevo consequitor, atque verticem adversarii ferito superne. Sed si is eum averterit, utitor transversario ex ipsius latere sinistro versus caput. Si vero adversarius hoc habitu usus fuerit, tum hostem avertes acie brevi, et secutus sinistro, feriendo appetes dextrum eius brachium. Verum si is id quoque exceperit, versus faciem adversarii inflectendo feries. Cum uatem eadem racione ipse usus fuerit, acie longa ensis tui averter non dubitabis, et praefixo statim pede dextro versus nuditatem superna, ferito.