Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 052r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
(3 intermediate revisions by the same user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''ICTUS MUTATORIUS UNDE DUO MUCRO<sup>N</sup>ES''' PROGREDIUNTUR
+
'''Ictus mutatorius unde duo mucro<sup>n</sup>es''' <sub>progrediuntur.</sub>
  
'''Hunc''' in ictum vel habitum ita te adaptabis, praeposito pede sinistro, ensem celeriter ante faciem adversarii vitabis, ut acies ensis brevis superior adpareat, atque ense de latere sinistro inflexo in faciem mucronem manibus cancellatis convertito, interimque, si dextro insecutus fueris mucro dupliciter adversario obviabit. Si vero in mutacione perstiteris contra eum dextro praefixo, et duplicem mucronem animadverteris, dextrum referto pedem, atque acie ensis tui longa avertere haud dubites, interim brevem aciem in gladium adversarii convertes, rursumque crure sinistro intro procedes, et ipsius ensem imprimito tuo brachio dextro, hac itaque ratione perstringere eius nuditatem supernam licebit. Si autem is idem adversum te fuerit molitus, tum ictu curvo avertito, simul etiam versus caput incidendo impiger esto. Excipiente id adversario, in mucronem pendentem inflectes capulo ensis tui pro capite constituto, insequitor sinistro et dupliciter in vultum adversarii inflectito mucronem.
 
Latest revision as of 02:31, 12 December 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ictus mutatorius unde duo mucrones progrediuntur.

Hunc in ictum vel habitum ita te adaptabis, praeposito pede sinistro, ensem celeriter ante faciem adversarii vitabis, ut acies ensis brevis superior adpareat, atque ense de latere sinistro inflexo in faciem mucronem manibus cancellatis convertito, interimque, si dextro insecutus fueris mucro dupliciter adversario obviabit. Si vero in mutacione perstiteris contra eum dextro praefixo, et duplicem mucronem animadverteris, dextrum referto pedem, atque acie ensis tui longa avertere haud dubites, interim brevem aciem in gladium adversarii convertes, rursumque crure sinistro intro procedes, et ipsius ensem imprimito tuo brachio dextro, hac itaque ratione perstringere eius nuditatem supernam licebit. Si autem is idem adversum te fuerit molitus, tum ictu curvo avertito, simul etiam versus caput incidendo impiger esto. Excipiente id adversario, in mucronem pendentem inflectes capulo ensis tui pro capite constituto, insequitor sinistro et dupliciter in vultum adversarii inflectito mucronem.