Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 090v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
 
(2 intermediate revisions by the same user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Punctio unde pectus appetitur contra''' ictum medium.
+
<section begin="1"/>'''Punctio, unde pectus appetit'''ur''', contra''' ictum medium.
  
'''Si''' mutuo congredimini, tum ea ratione te componas: contra hostem pedem sinistrum praefigere non dubites, securim sinistra teneas iuxta laminam versus adversarium, dextra autem sit mucroni posteriori applicata secundum caput tuum, post insequutus dextro mucrone anteriori pectus fodias. At si adversarius pari ratione te fuerit superne adgressus, dextrum praeponentem, ex latere sinistro securim manibus ambabus continentem sursum mucronem posteriorem tollas, et punctionem hostilem repellas in latus sinistrum tuum, inde autem consequutus sinistro pede, latus adversarii dextrum lamina ex habitu medii ictus concutias. Idem vero si hostis molitus fuerit, securis tuae capulo eum impetum excipias. Interea lamina eiusdem hostis securim supprimas in latus sinistrum tuum atque pectus ipsius pungas. At si id inter manum utramque capulo exceperit, lamina confestim caput hostile ferias, et inde ab eo recedas.
+
'''Si''' mutuo congredimini, tum ea ratione te componas: contra hostem pedem sinistrum praefigere non dubites, securim sinistra teneas iuxta laminam versus adversarium, dextra autem sit mucroni posteriori applicata secundum caput tuum, post insequutus dextro mucrone anteriori pectus fodias. At si adversarius pari ratione te fuerit superne adgressus, dextrum praeponentem, ex latere sinistro securim manibus ambabus continentem sursum mucronem posteriorem tollas, et punctionem hostilem repellas in latus sinistrum tuum, inde autem consequutus sinistro pede, latus adversarii dextrum lamina ex habitu medii ictus concutias. Idem vero si hostis molitus fuerit, securis tuae capulo eum impetum excipias. Interea lamina eiusdem hostis securim supprimas in latus sinistrum tuum atque pectus ipsius pungas. At si id inter manum utramque capulo exceperit, lamina confestim caput hostile ferias, et inde ab eo recedas.<section end="1"/>

Latest revision as of 03:58, 12 December 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Punctio, unde pectus appetitur, contra ictum medium.

Si mutuo congredimini, tum ea ratione te componas: contra hostem pedem sinistrum praefigere non dubites, securim sinistra teneas iuxta laminam versus adversarium, dextra autem sit mucroni posteriori applicata secundum caput tuum, post insequutus dextro mucrone anteriori pectus fodias. At si adversarius pari ratione te fuerit superne adgressus, dextrum praeponentem, ex latere sinistro securim manibus ambabus continentem sursum mucronem posteriorem tollas, et punctionem hostilem repellas in latus sinistrum tuum, inde autem consequutus sinistro pede, latus adversarii dextrum lamina ex habitu medii ictus concutias. Idem vero si hostis molitus fuerit, securis tuae capulo eum impetum excipias. Interea lamina eiusdem hostis securim supprimas in latus sinistrum tuum atque pectus ipsius pungas. At si id inter manum utramque capulo exceperit, lamina confestim caput hostile ferias, et inde ab eo recedas.