Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 042v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
(One intermediate revision by the same user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Mucronis contra hostem habi'''tus, ex ictibus crebris formatus
+
'''Mucronis contra hostem habi'''tus, ex ictibus crebris formatus.
  
'''Si''' digladiando adversarium accesseris, et is longum mucronem in vultum sev pectus tuum direxerit, tum dextro versus illum procedito, atque acie ensis tui longa eius mucronem avertito, averso itaque, celeriter deorsum inflecte,mutato rursus ad faciem eius superne. Sin exceperit adversarius sinistro intro consequutus brachiis cancellatis versus dextram eius aurem desuper ferias. Cum vero racione eadem te fuerit aggressus dextrum praefigentem, eum rursus referre non dubites, et mucronem dupliciter versus adversarii faciem vel pectus inflectito. Sed si id quoque averterit, tum ictu, qui a pastorum fustibus innitencium dictus utitor. Si autem supernam tuam nuditatem ferire cupiat, inflectes sursum manibus instar crucis formatis in tui defensionem ingressus dextro, inflecte atque inclina superne adversarii caput quassando.
+
'''Si''' digladiando adversarium accesseris, et is longum mucronem in vultum sev pectus tuum direxerit, tum dextro versus illum procedito, atque acie ensis tui longa eius mucronem avertito, averso itaque, celeriter deorsum inflecte,mutato rursus ad faciem eius superne. Sin exceperit adversarius sinistro intro consequutus brachiis cancellatis versus dextram eius aurem desuper ferias. Cum vero racione eadem te fuerit aggressus dextrum praefigentem, eum rursus referre non dubites, et mucronem dupliciter versus adversarii faciem vel pectus inflectito. Sed si id quoque averterit, tum ictu, qui a similitudine pastorum fustibus innitencium dictus utitor. Si autem supernam tuam nuditatem ferire cupiat, inflectes sursum manibus instar crucis formatis in tui defensionem ingressus dextro, inflecte atque inclina superne adversarii caput quassando.

Latest revision as of 16:18, 1 November 2019

This page has been proofread, but needs to be validated.

Mucronis contra hostem habitus, ex ictibus crebris formatus.

Si digladiando adversarium accesseris, et is longum mucronem in vultum sev pectus tuum direxerit, tum dextro versus illum procedito, atque acie ensis tui longa eius mucronem avertito, averso itaque, celeriter deorsum inflecte,mutato rursus ad faciem eius superne. Sin exceperit adversarius sinistro intro consequutus brachiis cancellatis versus dextram eius aurem desuper ferias. Cum vero racione eadem te fuerit aggressus dextrum praefigentem, eum rursus referre non dubites, et mucronem dupliciter versus adversarii faciem vel pectus inflectito. Sed si id quoque averterit, tum ictu, qui a similitudine pastorum fustibus innitencium dictus utitor. Si autem supernam tuam nuditatem ferire cupiat, inflectes sursum manibus instar crucis formatis in tui defensionem ingressus dextro, inflecte atque inclina superne adversarii caput quassando.