Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 096v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search

(2 intermediate revisions by 2 users not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:

'''De Fenestra Patula'''

'''De Fenestra Patula.'''

'''Supra''' commemoratum est, qua ratione in quatuor praedictas custodias ense regendo Athletice te componere necesse sit. Nunc igitur intelligas eum habitum, quo de agimus, esse custodiam, qua tutissime consistere poteris, custodia autem ipsus mucro est, de acie longa, hic enim optima ensis pars est, et nobilissima: si qui igitur ex eo atleticam rite exerceant, eo compellunt adversarius, ut etiam inviti vulnerentur.

Fenestram autem patulam hoc modo formabis. Si in conspectum adversarii ense rite gubernando processeris, exercens ictum quemqunque, sive supero sive infero, tum subinde mucronem longum brachiis porrectis pariter ex ictu, iniicias contra hostis faciem vel pectus, atque ea conditione eum urgebis ad se defendendum, vel ut ensem tuum in primo congressu feriat, id igitur si fecerit, acie ensis tui longa acriter eius ensi inhaereat; atque interim animo forti et indefesso diligenter perspicias, quos habitus adversarius exercere velit, si ab ense tuo recesserit hostis tu mucrone subsequutus, visum vel pectus eius adpetito. Sin vero ex primi congressus coruscatione alterum latus tuum ferire conetur, rursus firmiter brachia adversarii proscindas, atque contra eius caput caput naviter laborato. Verum si adversarius neque ab ense tuo recedere, neque latus alterum ferire voluerit, tum utitor duplationibus vel aliis quibusvis habitibus iuxta sentias eum fortiter vel infirmter tenere ensem.

'''Supra''' commemoratum est, qua ratione in quatuor praedictas custodias ense regendo Athleticé te componere necesse sit. Nunc igitur intelligas eum habitum, quo de agimus, esse custodiam, qua tutißime consistere poteris, custodia autem ipsus mucro est, de acie longa, hic enim optima ensis pars est, et nobilissima : si qui igitur ex eo Athleticam rite exerceant, eò compellunt adversarios, ut etiam inuîti vulnerentur.

Mucro longus longe omnium optimus habitus est, nanque eo ipso eo adversarius compellitur, si instes, ut nec ullos habitus exercere quaet, quocirca in omnibus ictibus eum exerceas contra ipsius faciem vel pectus, atque inde porro varios habitus formes.

Fenestram autem patulam hoc modo formabis. Si in conspectum adversarij ense rite gubernando processeris, exercens ictum quemcunque, sive supero sive infero, tum subinde mucronem longum brachijs porrectis pariter ex ictu, inijcias contra hostis faciem vel pectus, atque ea conditione eum urgebis ad se defendendum, vel ut ensem tuum in primo congreßu feriat, id igitur si fecerit, acies ensis tui longa acriter eius ense inhaereat ; atque interim animo forti et indefesso diligenter perspicias, quos habitus adversarius exercere velit, si ab ense tuo receßerit hostis, tu mucrone subsequutus, visum vel pectus eius adpetito. Sin vero ex primi congreßus coruscatione alterum latus tuum ferire conetur, rursus firmiter brachia adversarij proscindas, atque contra eius caput naviter laborato. Verum si adversarius neque ab ense tuo recedere, neque latus alterum ferire voluerit, tum utitor duplationibus vel alijs quibusuis habitibus iuxta quod sentias eum fortiter vel infirmiter tenere ensem.

Etiam isthuc Fenestra Patula adpellatur: cum ferme in conspectum adversarii fieris progressus, sinistrum pedem praeponas, atque mucronem longum brachiis porrectis contra adversarii faciem vel pectus protendas, priusquam eius ensem contigeris, eaque ratione consistas quid ferire, vel quos habitus contra te sit usurpaturus prospectans. Cum superne feriat, tum sublato ense eum contra ictum ipsius convertas in Bovis habitum, et inde visum pungas. Sin autem ensem tamtum ferire studeat corpore neglecto, audacter transmutato et alterum latus pungito. Sin autem incurrat elevatis brachiis, infernam incisionem usurpato, at si ea demiserit, luctari poteris. Ea itaque ratione quoscunque habitus per brachia usurpare licebit, qui tibi optimi videbuntur.

Mucro longus longé omnium optimus habitus est, nanque eo ipso eô adversarius compellitur, si instes, ut nec ullos habitus exercere queat, quocirca in omnibus ictibus eum exerceas contra ipsius faciem vel pectus, atque inde porrò varios habitus formes.

Etiam isthuc Fenestra patula adpellatur : Cum ferme in conspectum adversarij fueris progressus, sinistrum pedem praeponas, atque mucronem longum brachijs porrectis contra adversarij faciem vel pectus protendas, priusquam eius ensem contigeris, eaque ratione consistas quid ferire, vel quos habitus contra te sit usurpaturus prospectans. Cum superné feriat, tum sublato ense, eum contra ictum ipsius convertas in Bovis habitum, et inde visum pungas. Sin autem ensem tantum ferire studeat corpore neglecto, audacter transmutato et alterum latus pungito, Sin autem incurrat elevatis brachijs, infernam incisionem usurpato, at si ea demiserit, luctari poteris, ea itaque ratione quoscunque habitus per brachia usurpare licebit, qui tibi optimi videbuntur.

Latest revision as of 05:24, 7 March 2022

This page has been proofread, but needs to be validated.

De Fenestra Patula.

Supra commemoratum est, qua ratione in quatuor praedictas custodias ense regendo Athleticé te componere necesse sit. Nunc igitur intelligas eum habitum, quo de agimus, esse custodiam, qua tutißime consistere poteris, custodia autem ipsus mucro est, de acie longa, hic enim optima ensis pars est, et nobilissima : si qui igitur ex eo Athleticam rite exerceant, eò compellunt adversarios, ut etiam inuîti vulnerentur.