![]() |
You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 241v.jpg"
Jump to navigation
Jump to search
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
'''Habitus pessulatus.''' | '''Habitus pessulatus.''' | ||
− | '''In''' praedictum habitum sic te praeparabis: pede sinistro inter pedem hostis utrunque retro calcem dextram eius concedas. | + | '''In''' praedictum habitum sic te praeparabis: pede sinistro inter pedem hostis utrunque retro calcem dextram eius concedas. Sed si eadem ratione is contra te processerit, manu sinistra corripe eius humerum dextrum anterius, dextram vero retrorsum circum lumbos in auxilium manus tuae sinistrae, dirigas, et fortiter versum te adprimas hostem. Verum si is te eodem modo complexus fuerit, eademque fuerit usus ratione comprimendi, tum brachium sinistrum, eius itidem sinistro superiniicias, dextra autem manu pedem iuxta poplitem, opem sinistrae laturus corripias, et si eo habitu sustuleris, humeroque laevo abs te removeris, eum prosternere poteris. |
Latest revision as of 00:28, 29 January 2025
Habitus pessulatus.
In praedictum habitum sic te praeparabis: pede sinistro inter pedem hostis utrunque retro calcem dextram eius concedas. Sed si eadem ratione is contra te processerit, manu sinistra corripe eius humerum dextrum anterius, dextram vero retrorsum circum lumbos in auxilium manus tuae sinistrae, dirigas, et fortiter versum te adprimas hostem. Verum si is te eodem modo complexus fuerit, eademque fuerit usus ratione comprimendi, tum brachium sinistrum, eius itidem sinistro superiniicias, dextra autem manu pedem iuxta poplitem, opem sinistrae laturus corripias, et si eo habitu sustuleris, humeroque laevo abs te removeris, eum prosternere poteris.