![]() |
You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 091r.jpg"
(2 intermediate revisions by the same user not shown) | |||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | '''Aversionis modus contra eum ictum | + | '''Aversionis modus contra eum ictum,''' quo pes sauciatur. |
'''Si''' in hostis conspectum accesseris, pedibus paribus rectus consistas, supraque caput securim sublatam contineas utrisque manibus. Ex eo igitur corporis positu intro procedas sinistro, et ex alto ictu directo lamina pedem eius praefixum verberes. Sin autem laevum praeposueris, nec non istum pedem adpetiverit, securim demittas, et sinistro pedieam praeponas mucro anterior sit humo declinatus, eoque habitum ictum ipsius avertas. Post sublata securi dextro pede insequutus, mucronem anteriorem collo ipsius infigas. Sed si eundem impetum lamina in latus dextrum removerit, inferne mucronem transmittas, atque in latus sinistrum fodias. Idem autem si is moliatur, lamina tuae securis in latus sinistrum fodias. Idem autem si is moliatur, lamina tuae securis in latus sinistrum repellas. Inde dextro consequutus, utrumque mucronem inter brachium utrumque contra hostis faciem vel pectus dirigas. Postea autem lamina caput eius si quassaris, ab eo recedas. | '''Si''' in hostis conspectum accesseris, pedibus paribus rectus consistas, supraque caput securim sublatam contineas utrisque manibus. Ex eo igitur corporis positu intro procedas sinistro, et ex alto ictu directo lamina pedem eius praefixum verberes. Sin autem laevum praeposueris, nec non istum pedem adpetiverit, securim demittas, et sinistro pedieam praeponas mucro anterior sit humo declinatus, eoque habitum ictum ipsius avertas. Post sublata securi dextro pede insequutus, mucronem anteriorem collo ipsius infigas. Sed si eundem impetum lamina in latus dextrum removerit, inferne mucronem transmittas, atque in latus sinistrum fodias. Idem autem si is moliatur, lamina tuae securis in latus sinistrum fodias. Idem autem si is moliatur, lamina tuae securis in latus sinistrum repellas. Inde dextro consequutus, utrumque mucronem inter brachium utrumque contra hostis faciem vel pectus dirigas. Postea autem lamina caput eius si quassaris, ab eo recedas. |
Latest revision as of 15:01, 27 April 2025
Aversionis modus contra eum ictum, quo pes sauciatur.
Si in hostis conspectum accesseris, pedibus paribus rectus consistas, supraque caput securim sublatam contineas utrisque manibus. Ex eo igitur corporis positu intro procedas sinistro, et ex alto ictu directo lamina pedem eius praefixum verberes. Sin autem laevum praeposueris, nec non istum pedem adpetiverit, securim demittas, et sinistro pedieam praeponas mucro anterior sit humo declinatus, eoque habitum ictum ipsius avertas. Post sublata securi dextro pede insequutus, mucronem anteriorem collo ipsius infigas. Sed si eundem impetum lamina in latus dextrum removerit, inferne mucronem transmittas, atque in latus sinistrum fodias. Idem autem si is moliatur, lamina tuae securis in latus sinistrum fodias. Idem autem si is moliatur, lamina tuae securis in latus sinistrum repellas. Inde dextro consequutus, utrumque mucronem inter brachium utrumque contra hostis faciem vel pectus dirigas. Postea autem lamina caput eius si quassaris, ab eo recedas.