Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 251v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
(No difference)

Revision as of 02:47, 2 January 2014

This page has been proofread, but needs to be validated.

Intorsio brachii addita pariter sternendi ratione

Si hostem contra te procedere cernas, dextro pede vicissim adversus eum introgreditor, sinistrumque brachium hostis cubito dextro supponas, atque ad te eadem ratione attrahas, et incurvabitur. At in eo ipso actu dextram eius manum tua sinistra corripias, deorsumque eius brachium deflectas, atque ea ratione eius brachio dextro correpto, si firmiter eo habitu suppresseris, te liberum atque ab omni brachii periculo securum reddes. Inde autem manum sinistram celeriter anteriori colli parti adplices, et si pedem sinistrum adversarii dextro postposueris, per eundem eum prosternas.