Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 268v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
(No difference)

Revision as of 03:18, 2 January 2014

This page has been proofread, but needs to be validated.

Habitus hostis convertendi simulque per coxam sinistram sternendi

Quum prope ad hostem perveneris ea ratione te accommodabis in hoc certamine: si adversarius dextrum pedem sinistro tuo admoverit, coneturque dextra sinistram tui corporis axillam corripere, laeva autem ilia lateris dextri, tum manu sinistra superne eius brachio utrique superiniecta brachium laevum adprehendas, dextram vero sinistrae axillae subiicias atque eum attrahas. Inde deorsum in pectus tuum hostem supprimas, et coxam sinistram adversarii coxae itidem sinistrae adplices, atque ea ratione eum convertes, simul etiam de latere sinistro tuo in latus dextrum praecipitas hostem.