Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 273r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
(No difference)

Latest revision as of 03:23, 2 January 2014

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ratio prosternendi ex more cancellato, pedis iniiciendi in poplitem hostis.

Pedem in hac pugna sinistrum introponito, manu dextra adversarii cubitum sinistrum exterius apprehendito, sinistra vero brachium eius dextrum superne. At si is te pari ratione corripuerit, tum dextra sub hostis axilla sinistra exerta diphteram coreaceam superne adprehendas, sinistra autem brachium dextrum. Inde dextrum pedem adversarii sinistro interius iniicias, dextra versum te attrahas, at sinistra abs te removeas, atque hoc modo concidere cogetur.