Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 054r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
(No difference)

Revision as of 02:13, 4 January 2014

This page has been proofread, but needs to be validated.

EX ARATRO HABITUS SEU CASTRA ADVERSUS ICTUM SUPERUM[1]

Dextrum praepones, ensem contineas per latitudinem, porrecto versus humum mucrone, et si ictum feriat supernum contra te, tum sinistro procedes, atque cancellatis manibus ictum avertito acie longa praemissa, versus faciem adversarii mucronem ex latere eius sinistro, sin converteris in mucronem propendente inflectes. Cum autem is modo fuerit eidem usus contra te, prefigentem dextrum, tum pedem sinistro in latus eius sinistrum prosilias, atque punctionem avertito, et dextro in latus adversarii dextrim procedito, feriasque celeriter versus caput ipsius superne. Excipiente id adversarium duplicem ictum eum mucrone arripito, et ense tuo proximam nuditatem pulsabis. Cum veri adversarius idem usurpabit, dextro crure insequutus inclinabis et inflectes versus ipsius ictum: hac itaque ratione ictus hostis est aversus, interim autem subito brachiis cancellatis versus partem adversarii capitis dextram ferito.

  1. Cod Wall 77v