You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.10825 192r.png"
(No difference)
|
Revision as of 22:32, 2 February 2014
Impulsus quo uisus adpetitur, addito inferne auersionis habitu.
In habitum modo commemoratum ea ratione te componere necesserit, sinistro pedem preposito, in manu sinistra pugionem directe contra hostis uisum teneas. Et si uicissim is pedem dextrum preponens contra te constiterit, tenensque super dextrum pugionem, pollex nodo eius impositus, mucro contra hostem porrectus sit, si fueris pedem dextro consequutus, uisum eius pulsato. Verum si hostis idem contra te usurparit, pugionem supra brachium tuum deflecte, atque sursum si leuaris, uersum latus dextrum punctionem hostilem repelles: postea autem sinistro pede insequutus, gemina punctione eius uisum uel pectus configito. Excipiente id aduersario, in triangulum dextro prosilias, et latus hostis dextrum tundas. Eius uero impetum, si idem contra te usurparit, repellas. Sed ex eo habitu urgendo hostem insequutus, nuditates eius proximas explorabis. Sin autem id remouerit, celeriter pugione circumflexo pudenda eius *quassabis. Cum uero ab eo idem contra te parari senseris, tum sinistram manum hostis dextræ adiungas, et impulsum eius si remoueris, uisumque celeriter pupugoris, in tuta tui defensione ab eo recedere memineris.