Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 072v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
(No difference)

Revision as of 22:51, 12 February 2014

This page has been proofread, but needs to be validated.

Punctio qua visus mucrone sauciatur contra aversionis habitum

Ad hoc certamen sic te compares, si dextro pede progressus fueris intro adversus adversarium, faciem ipsius pungito. Sin autem contra hostem sinstro praeposito consistas, eadem ratione utentem, obiecto obviam clypeo impetum eius repellas. Inde, ictu superno icito hostis brachium sinistrum. Sed si is ictu clypeo sup removerit, tum mucronem ensis tui inter ensem hostilem atque clypeum directum collo eius adplices. Verum si is pari modo te adgreditur, dextro resilias, et dextrum brachium saucies. Adversario ense eum impetum excipiente, dextrum celeriter rursus introponito, atque mucrone ensis visum vel pectus figito. At si idem adversarius contra te usurparit, sinistro pede retracto, pedem ipsius praepositum ferias. Sin eum ictum ense suo repulerit, punctione, quae nomine a vento adepta est, visum eius saucies, atque inde recedas.