You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 029v.jpg"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | ''' | + | '''Transitio cum lucta''' |
'''Si''' ense rite regendo in adversarii conspectum accesseris, feriendo caput eius appetito superne, et dextro pede concede interius ultra ipsius dextrum, et cum hostis exceperit ictum, tum ensem per tergum tuum retrorsum inclinare memento, incurre caput tuum flectendo per eius brachium dextrum, atque contingas dextra tua latus eius sinistrum, et sinistra poplitem adversarii comprehende dextrum. Hoc itaque pacto facile ipsum straveris. Sin autem id adversus te quis usus fuerit, refringere cupieris, ense abiecto, si conieceris dextrum brachium superne supra adversarii laevum, eum firmiter continere poteris. Cum vero te ita complexus fuerit adversarius, referto dextrum pedem, et retrahe manum dextram ab ipsius corpore, eademque apprehede eius poplitem dextrum, impelle laevam in adversarii pectus, tum sternes eum supinum. | '''Si''' ense rite regendo in adversarii conspectum accesseris, feriendo caput eius appetito superne, et dextro pede concede interius ultra ipsius dextrum, et cum hostis exceperit ictum, tum ensem per tergum tuum retrorsum inclinare memento, incurre caput tuum flectendo per eius brachium dextrum, atque contingas dextra tua latus eius sinistrum, et sinistra poplitem adversarii comprehende dextrum. Hoc itaque pacto facile ipsum straveris. Sin autem id adversus te quis usus fuerit, refringere cupieris, ense abiecto, si conieceris dextrum brachium superne supra adversarii laevum, eum firmiter continere poteris. Cum vero te ita complexus fuerit adversarius, referto dextrum pedem, et retrahe manum dextram ab ipsius corpore, eademque apprehede eius poplitem dextrum, impelle laevam in adversarii pectus, tum sternes eum supinum. |
Revision as of 18:45, 18 June 2018
Transitio cum lucta
Si ense rite regendo in adversarii conspectum accesseris, feriendo caput eius appetito superne, et dextro pede concede interius ultra ipsius dextrum, et cum hostis exceperit ictum, tum ensem per tergum tuum retrorsum inclinare memento, incurre caput tuum flectendo per eius brachium dextrum, atque contingas dextra tua latus eius sinistrum, et sinistra poplitem adversarii comprehende dextrum. Hoc itaque pacto facile ipsum straveris. Sin autem id adversus te quis usus fuerit, refringere cupieris, ense abiecto, si conieceris dextrum brachium superne supra adversarii laevum, eum firmiter continere poteris. Cum vero te ita complexus fuerit adversarius, referto dextrum pedem, et retrahe manum dextram ab ipsius corpore, eademque apprehede eius poplitem dextrum, impelle laevam in adversarii pectus, tum sternes eum supinum.