You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 041v.jpg"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | ''' | + | '''Ratio torquendi ensis utrinque''' unde inclinatio formatur |
'''Hac''' ratione te praeparabis ad inflexionem: sinistro innitens si consisteris enesm ex latitudine pedi tuo sinistro manibus cancellatis adaptabis ita ut mucro versus adversarium porrigatur. Et si superne is caput feriendo appetat, dextro introgredi memineris, torqueas in dextrum latus ensem consituto pro capite capulo ictumque hac ratione excipito, sinistro retro eius dextrum resilias crure, et ictu cruciato versus adversarii caput ferito. Eo si is fuerit usus, praeponente te sinistrum, tum praedictum acie ensis tui longa excipies, dextro consequitor, instando atque proscindere ut caput vel alias corporis partes non dubites. Sin vero adversarius eodem te modo fuerit aggressus perstringendo, tum brevem et longam aciem avertito, et inflexionibus utendo adversarium aggredere ubiqumque absque defensione apparuerit, seu fortiter ensem seu infirmiter tenens repertus fuerit. | '''Hac''' ratione te praeparabis ad inflexionem: sinistro innitens si consisteris enesm ex latitudine pedi tuo sinistro manibus cancellatis adaptabis ita ut mucro versus adversarium porrigatur. Et si superne is caput feriendo appetat, dextro introgredi memineris, torqueas in dextrum latus ensem consituto pro capite capulo ictumque hac ratione excipito, sinistro retro eius dextrum resilias crure, et ictu cruciato versus adversarii caput ferito. Eo si is fuerit usus, praeponente te sinistrum, tum praedictum acie ensis tui longa excipies, dextro consequitor, instando atque proscindere ut caput vel alias corporis partes non dubites. Sin vero adversarius eodem te modo fuerit aggressus perstringendo, tum brevem et longam aciem avertito, et inflexionibus utendo adversarium aggredere ubiqumque absque defensione apparuerit, seu fortiter ensem seu infirmiter tenens repertus fuerit. |
Revision as of 19:25, 18 June 2018
Ratio torquendi ensis utrinque unde inclinatio formatur
Hac ratione te praeparabis ad inflexionem: sinistro innitens si consisteris enesm ex latitudine pedi tuo sinistro manibus cancellatis adaptabis ita ut mucro versus adversarium porrigatur. Et si superne is caput feriendo appetat, dextro introgredi memineris, torqueas in dextrum latus ensem consituto pro capite capulo ictumque hac ratione excipito, sinistro retro eius dextrum resilias crure, et ictu cruciato versus adversarii caput ferito. Eo si is fuerit usus, praeponente te sinistrum, tum praedictum acie ensis tui longa excipies, dextro consequitor, instando atque proscindere ut caput vel alias corporis partes non dubites. Sin vero adversarius eodem te modo fuerit aggressus perstringendo, tum brevem et longam aciem avertito, et inflexionibus utendo adversarium aggredere ubiqumque absque defensione apparuerit, seu fortiter ensem seu infirmiter tenens repertus fuerit.