Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 045r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''CONTACTUS ENSIUM EX PRIMO CON'''GRESSU, ADDITO HABITU ENSIS EXTORQUENDI
+
'''Contactus ensium ex primo con'''gressu, addito habitu ensis extorquendi
  
'''Quum''' utrique rite more gladiatorio ense gubernando conveneris, et invicem contigeritis gladios, sinistrum praefigere memineris pedem, et dirige laevam tuam manum supra adversarii dextram, nodum arripiendo, hoc itaque modo facile ipsi ensem eripies. Sin vero adversarius praedictum habitum adversus te usurparit, tum laeva tua manu laevum ipsius cubitum impelles, et sinistrum pedem adversarii itidem sinistro praeponens, retrorsum propelles: atque sine omni periculo discedere ab hoste licebit. Si autem is eadem racione te retrorsum conetur protrudere, ensem tuum abiicias, et manum tuam sinistram ab adversarii gladio remove, laevumque pedem referto, interim te deorsum flectes, atque manu utraque eius pedem sinistrum appraehendes, versum te deorsum flectes, atque manu utraque eius pedem sinistrum apprehendes, versum te attraques, facile itaque supinum hostem sternes. Cum autem is te hoc modo aggressus fuerit, tum collum ipsius si arripueris, convertes faciem eius versus solem.
 
Revision as of 19:27, 18 June 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Contactus ensium ex primo congressu, addito habitu ensis extorquendi

Quum utrique rite more gladiatorio ense gubernando conveneris, et invicem contigeritis gladios, sinistrum praefigere memineris pedem, et dirige laevam tuam manum supra adversarii dextram, nodum arripiendo, hoc itaque modo facile ipsi ensem eripies. Sin vero adversarius praedictum habitum adversus te usurparit, tum laeva tua manu laevum ipsius cubitum impelles, et sinistrum pedem adversarii itidem sinistro praeponens, retrorsum propelles: atque sine omni periculo discedere ab hoste licebit. Si autem is eadem racione te retrorsum conetur protrudere, ensem tuum abiicias, et manum tuam sinistram ab adversarii gladio remove, laevumque pedem referto, interim te deorsum flectes, atque manu utraque eius pedem sinistrum appraehendes, versum te deorsum flectes, atque manu utraque eius pedem sinistrum apprehendes, versum te attraques, facile itaque supinum hostem sternes. Cum autem is te hoc modo aggressus fuerit, tum collum ipsius si arripueris, convertes faciem eius versus solem.