Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 035v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
(One intermediate revision by the same user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''MUCRONES EX ACIE LONGA DUO'''
+
'''Mucrones ex acie longa duo.'''
  
'''Quum''' accesseris ad adversarium, introgredere dextro et feriendo acie longa porrecta, eius dextrum appetes brachium. Adversario id excipiente, deflecte in mucronem pendentem constituto pro capite capulo, remove sinistrum pedem in latus tuum sinistrum, et ferias transversis brachiis ictum cruciatum versus eius latus dextrum. Si vero tibi eadem ratione obviam processerit, praeponente laevum te pedem, tum acie ensis tui brevi eum avertes. Verum dextro consequutus eius verticem pulsato. Cum vero tuam supernam nuditatem feriat, sinistrum te pedem praeponente, longa acie excipito consequereque dextro et ictu transversario utitor versus sinistrum capitis adversarii latus. Sed si is eadem via tibi obviabit, tum ictum curvo avertes hostem atque superne ense capiti adversarii tuo acie longa appropinquabis.
 
Latest revision as of 23:53, 16 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Mucrones ex acie longa duo.

Quum accesseris ad adversarium, introgredere dextro et feriendo acie longa porrecta, eius dextrum appetes brachium. Adversario id excipiente, deflecte in mucronem pendentem constituto pro capite capulo, remove sinistrum pedem in latus tuum sinistrum, et ferias transversis brachiis ictum cruciatum versus eius latus dextrum. Si vero tibi eadem ratione obviam processerit, praeponente laevum te pedem, tum acie ensis tui brevi eum avertes. Verum dextro consequutus eius verticem pulsato. Cum vero tuam supernam nuditatem feriat, sinistrum te pedem praeponente, longa acie excipito consequereque dextro et ictu transversario utitor versus sinistrum capitis adversarii latus. Sed si is eadem via tibi obviabit, tum ictum curvo avertes hostem atque superne ense capiti adversarii tuo acie longa appropinquabis.