You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 057r.jpg"
(One intermediate revision by the same user not shown) | |||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | ''' | + | '''Qua ratione adversario gladium ex'''torquere possis, addita pariter incisione. |
'''Pede''' dextro praefixo hoc modo in habitum praenominatum te adaptabis, ictum accurate adversarii observabis, inde acie longa eius caput proscindas. Consistente vero te pede sinistro contra adversarium, isque te superne perstringat, tum supra eius manus curve incide, sinistrum brachium inflectendo regas supra eius brachium utrumque, eoque ipso habitu in latus tuum dextrum convellito, et eripies e manibus gladium hostis tui. Sed si is idem perficere conetur, concedito ensem, verum sinistrum tuum pedem, ipsius sinistro postpones, atque manu dextra in eius partem colli anteriorem apprehendes, sinistraque adversarii poplitem laevum, facile hoc itaque modo praecipitare hostem poteris. Ipso autem idem moliente adversus te, ensem pariter te tu abiice, et manu dextra arripe eius brachium sinistrum interius et manum laevam adversarii collo plicato, inde dextrum pedem ipsius sinistro postponito, et adversarium supinum obturbato. | '''Pede''' dextro praefixo hoc modo in habitum praenominatum te adaptabis, ictum accurate adversarii observabis, inde acie longa eius caput proscindas. Consistente vero te pede sinistro contra adversarium, isque te superne perstringat, tum supra eius manus curve incide, sinistrum brachium inflectendo regas supra eius brachium utrumque, eoque ipso habitu in latus tuum dextrum convellito, et eripies e manibus gladium hostis tui. Sed si is idem perficere conetur, concedito ensem, verum sinistrum tuum pedem, ipsius sinistro postpones, atque manu dextra in eius partem colli anteriorem apprehendes, sinistraque adversarii poplitem laevum, facile hoc itaque modo praecipitare hostem poteris. Ipso autem idem moliente adversus te, ensem pariter te tu abiice, et manu dextra arripe eius brachium sinistrum interius et manum laevam adversarii collo plicato, inde dextrum pedem ipsius sinistro postponito, et adversarium supinum obturbato. |
Latest revision as of 00:13, 17 November 2018
Qua ratione adversario gladium extorquere possis, addita pariter incisione.
Pede dextro praefixo hoc modo in habitum praenominatum te adaptabis, ictum accurate adversarii observabis, inde acie longa eius caput proscindas. Consistente vero te pede sinistro contra adversarium, isque te superne perstringat, tum supra eius manus curve incide, sinistrum brachium inflectendo regas supra eius brachium utrumque, eoque ipso habitu in latus tuum dextrum convellito, et eripies e manibus gladium hostis tui. Sed si is idem perficere conetur, concedito ensem, verum sinistrum tuum pedem, ipsius sinistro postpones, atque manu dextra in eius partem colli anteriorem apprehendes, sinistraque adversarii poplitem laevum, facile hoc itaque modo praecipitare hostem poteris. Ipso autem idem moliente adversus te, ensem pariter te tu abiice, et manu dextra arripe eius brachium sinistrum interius et manum laevam adversarii collo plicato, inde dextrum pedem ipsius sinistro postponito, et adversarium supinum obturbato.