Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 057v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
(2 intermediate revisions by the same user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''EX PRIMO ENSIUM CONTACTU QUA RA'''TIONE GLADIUM ADVERSARII MANIBUS LICEAT EXTORQUERE.<ref>Cod Wall 13v</ref>
+
'''Ex primo ensium contactu qua ra'''tione gladium adversarii manibus liceat extorquere.
  
'''Congressi''' si gladios invicem contigeritis, te dextrum praeponente tum brachium sinistrum super adversarii brachium dextrum nodo eius tui iniiciendo inflectes, sinistrum pedem, eius sinistro praeponas, inde si te converteris in latus tuum dextrum ensem adversario extorquebis. Si autem consimili ratione te hostis adgrediatur, atque deflectat, tum manum sinistra ab ense tuo removebis, atque adversarii cubito laevo eam admovebis inferne, nec non abs te propellito. Adversario autem idem conante perficere, gladium utrumque abiice, atque manu utraque apprehendito eius brachium sinistrum sin infleris, brachium adversarii infringes. Sin vero is tuum infringere brachium eodem modo statuerit, tum manu sinistra eius manum dexram ex parte anteriori arripito, sursumque si levaris, te facile liberabis, ne infringere brachium possit adversarius. Interim autem dextra manu ipsius collum prehendito, atque firmiter in adversarii poplitem pede tuo iniecto superne si is propulsus, hostem supinum prosternes.
 
Latest revision as of 00:13, 17 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ex primo ensium contactu qua ratione gladium adversarii manibus liceat extorquere.

Congressi si gladios invicem contigeritis, te dextrum praeponente tum brachium sinistrum super adversarii brachium dextrum nodo eius tui iniiciendo inflectes, sinistrum pedem, eius sinistro praeponas, inde si te converteris in latus tuum dextrum ensem adversario extorquebis. Si autem consimili ratione te hostis adgrediatur, atque deflectat, tum manum sinistra ab ense tuo removebis, atque adversarii cubito laevo eam admovebis inferne, nec non abs te propellito. Adversario autem idem conante perficere, gladium utrumque abiice, atque manu utraque apprehendito eius brachium sinistrum sin infleris, brachium adversarii infringes. Sin vero is tuum infringere brachium eodem modo statuerit, tum manu sinistra eius manum dexram ex parte anteriori arripito, sursumque si levaris, te facile liberabis, ne infringere brachium possit adversarius. Interim autem dextra manu ipsius collum prehendito, atque firmiter in adversarii poplitem pede tuo iniecto superne si is propulsus, hostem supinum prosternes.