You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 072v.jpg"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | ''' | + | '''Incisio per coronam.''' |
'''Quando''' digladiando ad adversarium accessisti, et is contra te in coronae habitu constiterit, sinistrum pedem praefigere non dubites, atque versus eum uctum infernum de latere tuo dextro feriendo usurpabis, et per coronam eo habitu pectus adversarii incidendo perstringes, perque brachium eius dextrum. Sin vero ipse te ea ratione perstrinxerit, tuque pedem dextrum praefixeris, sinistro statim consequitor, atque ense tuo incisuram adversarii inter manus tuas avertito, inter autem sursum inflectes et mucronem in adversarii faciem vel pectus impellito. Sed si eum exceperit hostis, tum a capulo ensis tui manum dextram seiunges, eamque sinistrae consistenti in medio ense adiuges, indeque subito crucem et nodum ensis tui capiti eius illidito. Si autem ipse idem moliatur efficere, cum coronae habitu averteris, ensem medium sinsitra arripe manu, et stringes adversarium nec non pungere eum licebit. | '''Quando''' digladiando ad adversarium accessisti, et is contra te in coronae habitu constiterit, sinistrum pedem praefigere non dubites, atque versus eum uctum infernum de latere tuo dextro feriendo usurpabis, et per coronam eo habitu pectus adversarii incidendo perstringes, perque brachium eius dextrum. Sin vero ipse te ea ratione perstrinxerit, tuque pedem dextrum praefixeris, sinistro statim consequitor, atque ense tuo incisuram adversarii inter manus tuas avertito, inter autem sursum inflectes et mucronem in adversarii faciem vel pectus impellito. Sed si eum exceperit hostis, tum a capulo ensis tui manum dextram seiunges, eamque sinistrae consistenti in medio ense adiuges, indeque subito crucem et nodum ensis tui capiti eius illidito. Si autem ipse idem moliatur efficere, cum coronae habitu averteris, ensem medium sinsitra arripe manu, et stringes adversarium nec non pungere eum licebit. |
Latest revision as of 00:23, 17 November 2018
Incisio per coronam.
Quando digladiando ad adversarium accessisti, et is contra te in coronae habitu constiterit, sinistrum pedem praefigere non dubites, atque versus eum uctum infernum de latere tuo dextro feriendo usurpabis, et per coronam eo habitu pectus adversarii incidendo perstringes, perque brachium eius dextrum. Sin vero ipse te ea ratione perstrinxerit, tuque pedem dextrum praefixeris, sinistro statim consequitor, atque ense tuo incisuram adversarii inter manus tuas avertito, inter autem sursum inflectes et mucronem in adversarii faciem vel pectus impellito. Sed si eum exceperit hostis, tum a capulo ensis tui manum dextram seiunges, eamque sinistrae consistenti in medio ense adiuges, indeque subito crucem et nodum ensis tui capiti eius illidito. Si autem ipse idem moliatur efficere, cum coronae habitu averteris, ensem medium sinsitra arripe manu, et stringes adversarium nec non pungere eum licebit.