You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 062r.jpg"
m (Michael Chidester moved page Page:Cod.icon. 393 II 62r.jpg to Page:Cod.icon. 393 II 062r.jpg) |
|||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | '''Duo ensium hispanorum contactus''' ex primo congressu de latere dextro | + | '''Duo ensium hispanorum contactus''' ex primo congressu de latere dextro. |
'''Hac''' ratione te in pugnam praedictam componas erit necesse: dextrum pedem praeponas, versusque dextrum adversarii latus ferias. Inde intro prosilias sinistro, et dextrum eius pedem pungas. Idem vero si is contra te usurparit, praefixumque pedem fodere conetur, eundem quantum poteris referto. Verum sinistro confestim rursus intro prosilias, collumque mucrone sauciato, contento in manu sinistra, clypeo orbiculari. Sed si is te mucrone ensis sui appetat, impetum ipsius clypeo tuo excipias. Inde ense sub bracho hostis sinistro transacto lateri eum adigas, atque in latus eius dextrum pede itidem dextro assilias, eo negotio confecto ense sub clypeo tuo exerto et producto pectus hostile fodere conator. Sin autem adversarius pari contra te ratione usus fuerit, sinistro reducto, mucronem ipsius repellito, verum post pubem pungito: At si rursus hostis id clypeo suo removerit, reparato in punctionem mucrone, dextrum brachium adversarii tum feriendo tum pungendo sauciato. | '''Hac''' ratione te in pugnam praedictam componas erit necesse: dextrum pedem praeponas, versusque dextrum adversarii latus ferias. Inde intro prosilias sinistro, et dextrum eius pedem pungas. Idem vero si is contra te usurparit, praefixumque pedem fodere conetur, eundem quantum poteris referto. Verum sinistro confestim rursus intro prosilias, collumque mucrone sauciato, contento in manu sinistra, clypeo orbiculari. Sed si is te mucrone ensis sui appetat, impetum ipsius clypeo tuo excipias. Inde ense sub bracho hostis sinistro transacto lateri eum adigas, atque in latus eius dextrum pede itidem dextro assilias, eo negotio confecto ense sub clypeo tuo exerto et producto pectus hostile fodere conator. Sin autem adversarius pari contra te ratione usus fuerit, sinistro reducto, mucronem ipsius repellito, verum post pubem pungito: At si rursus hostis id clypeo suo removerit, reparato in punctionem mucrone, dextrum brachium adversarii tum feriendo tum pungendo sauciato. |
Latest revision as of 01:28, 17 November 2018
Duo ensium hispanorum contactus ex primo congressu de latere dextro.
Hac ratione te in pugnam praedictam componas erit necesse: dextrum pedem praeponas, versusque dextrum adversarii latus ferias. Inde intro prosilias sinistro, et dextrum eius pedem pungas. Idem vero si is contra te usurparit, praefixumque pedem fodere conetur, eundem quantum poteris referto. Verum sinistro confestim rursus intro prosilias, collumque mucrone sauciato, contento in manu sinistra, clypeo orbiculari. Sed si is te mucrone ensis sui appetat, impetum ipsius clypeo tuo excipias. Inde ense sub bracho hostis sinistro transacto lateri eum adigas, atque in latus eius dextrum pede itidem dextro assilias, eo negotio confecto ense sub clypeo tuo exerto et producto pectus hostile fodere conator. Sin autem adversarius pari contra te ratione usus fuerit, sinistro reducto, mucronem ipsius repellito, verum post pubem pungito: At si rursus hostis id clypeo suo removerit, reparato in punctionem mucrone, dextrum brachium adversarii tum feriendo tum pungendo sauciato.