Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 066v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
(One intermediate revision by the same user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Inferna et superna ensis hispani ad'''positio
+
'''Inferna et superna ensis hispani ad'''positio.
  
'''Ad''' hanc pugnam in congressu mutuo ea ratine, quae mox infra dextribetur accomodes te licebit: introgressus sinistro, ab inferne pedem hostis sinistrum ictu saucies, clypeo tuo orbiculari sinstra cancellatim supra dextram contento. Verum si is praepositum pedem sauciare tibi conetur, sinstrum tu pungere molitor, atque eo modo adversarii ictus est repulsus. At in ipso punctionis actu, sinistrum ipsius itidem sinistro conaberis, atque inde clypei tui umbonem aculeatum in visum adversarii torquebis. Ceterum, hoste eodem contra te impulsu utente, tuo clypeo eum impetum excipias, post haec autem sinistro pede reducto ensem tuum versum te attrahas, atque sinistrum hostis latus mucrone haurias. Sin vero is contra te idem fuerit molitus, de tuo latere dextro in sinistrum ense tuo hispano punctionem hostilem removeas, sed post superne caput eius ictu sauciaris, ab eo recedas.
 
Latest revision as of 01:31, 17 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Inferna et superna ensis hispani adpositio.

Ad hanc pugnam in congressu mutuo ea ratine, quae mox infra dextribetur accomodes te licebit: introgressus sinistro, ab inferne pedem hostis sinistrum ictu saucies, clypeo tuo orbiculari sinstra cancellatim supra dextram contento. Verum si is praepositum pedem sauciare tibi conetur, sinstrum tu pungere molitor, atque eo modo adversarii ictus est repulsus. At in ipso punctionis actu, sinistrum ipsius itidem sinistro conaberis, atque inde clypei tui umbonem aculeatum in visum adversarii torquebis. Ceterum, hoste eodem contra te impulsu utente, tuo clypeo eum impetum excipias, post haec autem sinistro pede reducto ensem tuum versum te attrahas, atque sinistrum hostis latus mucrone haurias. Sin vero is contra te idem fuerit molitus, de tuo latere dextro in sinistrum ense tuo hispano punctionem hostilem removeas, sed post superne caput eius ictu sauciaris, ab eo recedas.