You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 233v.jpg"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | '''Duo habitus quibus ensis pariter | + | '''Duo habitus quibus ensis pariter & has'''ta adversarii applicantur corpori ut infra demonstrabitur. |
'''In''' hoc certamine si ad hostem propius concesseris pedem praeponito sinistrum ambas manus hastae adplicato de latere tuo dextro, scutum ex sinistro appareat, atque inde in pubem hostis hastae mucronem proiicias. Sed si is idem contra te usurparit, sinistrum itidem praefigente, atque hastae mucronem contra hostem porrexeris, abiecerisque eam, versus latus sinistrum eius punctionem scuto excipito. Inde buculam adversarii ensis mucrone figito. Idem si hostis contra te molitus fuerit, rursus eum impetum in latus sinistrum clypeo repellas, postea consequutus intro pede dextro, sursum hasta levata, iugulum hostis cuspidem adpetas. At si is scuto eam vim repulerit, tum abiicere hastam memento, dextrumque pedem retrahas. Posthac stricto gladio si rursus intro processeris, buculam hostis eiusdem mucrone fodito. Sin id rursum removerit, ensem medium utraque manu corripias, atque eius nodo et cruce cubitum dextri brachii concutias, et inde recedas. | '''In''' hoc certamine si ad hostem propius concesseris pedem praeponito sinistrum ambas manus hastae adplicato de latere tuo dextro, scutum ex sinistro appareat, atque inde in pubem hostis hastae mucronem proiicias. Sed si is idem contra te usurparit, sinistrum itidem praefigente, atque hastae mucronem contra hostem porrexeris, abiecerisque eam, versus latus sinistrum eius punctionem scuto excipito. Inde buculam adversarii ensis mucrone figito. Idem si hostis contra te molitus fuerit, rursus eum impetum in latus sinistrum clypeo repellas, postea consequutus intro pede dextro, sursum hasta levata, iugulum hostis cuspidem adpetas. At si is scuto eam vim repulerit, tum abiicere hastam memento, dextrumque pedem retrahas. Posthac stricto gladio si rursus intro processeris, buculam hostis eiusdem mucrone fodito. Sin id rursum removerit, ensem medium utraque manu corripias, atque eius nodo et cruce cubitum dextri brachii concutias, et inde recedas. |
Latest revision as of 02:39, 17 November 2018
Duo habitus quibus ensis pariter & hasta adversarii applicantur corpori ut infra demonstrabitur.
In hoc certamine si ad hostem propius concesseris pedem praeponito sinistrum ambas manus hastae adplicato de latere tuo dextro, scutum ex sinistro appareat, atque inde in pubem hostis hastae mucronem proiicias. Sed si is idem contra te usurparit, sinistrum itidem praefigente, atque hastae mucronem contra hostem porrexeris, abiecerisque eam, versus latus sinistrum eius punctionem scuto excipito. Inde buculam adversarii ensis mucrone figito. Idem si hostis contra te molitus fuerit, rursus eum impetum in latus sinistrum clypeo repellas, postea consequutus intro pede dextro, sursum hasta levata, iugulum hostis cuspidem adpetas. At si is scuto eam vim repulerit, tum abiicere hastam memento, dextrumque pedem retrahas. Posthac stricto gladio si rursus intro processeris, buculam hostis eiusdem mucrone fodito. Sin id rursum removerit, ensem medium utraque manu corripias, atque eius nodo et cruce cubitum dextri brachii concutias, et inde recedas.