You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.10826 152r.png"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <section begin="Latin"/> | + | <section begin="Latin"/>'''Ictus supemus contra punctionem.''' |
− | <section begin="German"/><section end="German"/> | + | '''In''' mutuo congressu hoc sinistrum praeponito pedem, atque pro facie tua securim sublatam utraque manu teneas, inde dextro insequutus, lamina tuae securis caput hostis quassabis. Sed si idem is contra te molitus fuerit sinistrum praeponentem, securis mucronem anteriorem sinistra manu tenentem contra hostem, dextra autem posteriorem, capulo intra manum utramque ictum hostilem excipito, interea mucrone anteriori ipsius fodito collum. Sin autem is te pari ratione fuerit adgressus, tum eum impetum si in latus tuum dextrum repuleris mucrone anteriori super brachio sinistro directo faciem hostilem pungito. Sin vero securi eum conatum removerit, tum posteriorem cuspidem securis lateri ipsius sinistro infigas. Idem cum is usurparit, lamina eum impetum excipito, post dextro consequutus, pectori hostis mucronem anteriorem inter brachium eius utrumque adigas, atque ab eo rotata securi recedas.<section end="Latin"/> |
+ | |||
+ | <section begin="German"/>'''Ein oberhaw gegen ainem stich.'''<section end="German"/> |
Latest revision as of 07:00, 28 November 2018
Ictus supemus contra punctionem.
In mutuo congressu hoc sinistrum praeponito pedem, atque pro facie tua securim sublatam utraque manu teneas, inde dextro insequutus, lamina tuae securis caput hostis quassabis. Sed si idem is contra te molitus fuerit sinistrum praeponentem, securis mucronem anteriorem sinistra manu tenentem contra hostem, dextra autem posteriorem, capulo intra manum utramque ictum hostilem excipito, interea mucrone anteriori ipsius fodito collum. Sin autem is te pari ratione fuerit adgressus, tum eum impetum si in latus tuum dextrum repuleris mucrone anteriori super brachio sinistro directo faciem hostilem pungito. Sin vero securi eum conatum removerit, tum posteriorem cuspidem securis lateri ipsius sinistro infigas. Idem cum is usurparit, lamina eum impetum excipito, post dextro consequutus, pectori hostis mucronem anteriorem inter brachium eius utrumque adigas, atque ab eo rotata securi recedas.
Ein oberhaw gegen ainem stich.