You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.10826 150v.png"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | <section begin="Latin"/> | + | <section begin="Latin"/>'''Intorsio contra habitum vellendi.''' |
− | <section begin="German"/><section end="German"/> | + | '''In''' hoc certamine dextrum praeponas pedem, et in tuta tui defensione securim contineas contra hostem, inde si sinistro fueris consequutus, plaga letali caput securi concutias. Sin autem adversarius idem molitur contra te securim tuam utrisque manibus tenentem, dextram anterius hastili adplicaris, sinistram vero posteriori, atque dextrum pedem praefixeris, versus latus sinistrum capulo repellas, postea intro sequutus sinistro, mucronem posteriorem supra brachia utraque ingeras, inque ipso actu, mutata sinistra, dextram hostis manum superne securis lamina contrahas, inferne autem sinistram ipsius abs te brachio sinistro. Sed si is pari ratione te in latus dextrum tuum diduxerit, dextram a securi removeas tua, eamque si hostis humero sinistro adplicaris, eum abs te propellas. Eodem modo si is usus fuerit, pedem sinistrum referto, atque anteriorem mucronem habitu punctionis in pectus ipsius iniscias, inde autem in tua defensione recedito.<section end="Latin"/> |
+ | |||
+ | <section begin="German"/>'''Ein einwinden gegen ainem reissen.'''<section end="German"/> |
Latest revision as of 07:06, 28 November 2018
Intorsio contra habitum vellendi.
In hoc certamine dextrum praeponas pedem, et in tuta tui defensione securim contineas contra hostem, inde si sinistro fueris consequutus, plaga letali caput securi concutias. Sin autem adversarius idem molitur contra te securim tuam utrisque manibus tenentem, dextram anterius hastili adplicaris, sinistram vero posteriori, atque dextrum pedem praefixeris, versus latus sinistrum capulo repellas, postea intro sequutus sinistro, mucronem posteriorem supra brachia utraque ingeras, inque ipso actu, mutata sinistra, dextram hostis manum superne securis lamina contrahas, inferne autem sinistram ipsius abs te brachio sinistro. Sed si is pari ratione te in latus dextrum tuum diduxerit, dextram a securi removeas tua, eamque si hostis humero sinistro adplicaris, eum abs te propellas. Eodem modo si is usus fuerit, pedem sinistrum referto, atque anteriorem mucronem habitu punctionis in pectus ipsius iniscias, inde autem in tua defensione recedito.
Ein einwinden gegen ainem reissen.