Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.10826 150r.png"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
<section begin="Latin"/><section end="Latin"/>
+
<section begin="Latin"/>'''Duae intorsiones per Securim.'''
  
<section begin="German"/><section end="German"/>
+
'''In''' congressu mutuo, pedem laevum praeponas, manu utraque securim contineas, sinistra hastili adplicata sit iuxta eius laminam, dextra vero mucroni posteriori, atque mucronem anteriorem intorqueas punctione super brachio sinistro hostis vibrata contra ipsius collum. Sed si is idem conetur, te praefigente dextrum pedem, versus sinistrum latus eius impetum avertito securis tuae lamina. Inde autem sinistro consequutus, nec non laminam securis collo ipsius retrorsum ex parte dextra adplices, et ea ratione adversarium ad te adtrahas. Verum cum hostis idem contra te conabitur, tum lamina securis tuae eum impetum excipias in latus tuum dextrum, atque mucrone anteriori visum hostilem pungas, inde autem ab eo recedas sinistro. Caeterum si eadem ratione te conpunxerit, consequutus dextro, in latus sinistrum punctione, eius posteriori mucrone repellito, post dupliciter securi rotata, capiti ipsius, securim infligito, et ita ab hoste recedas.<section end="Latin"/>
 +
 
 +
<section begin="German"/>'''Zway einbrechen in der Mordagst.'''<section end="German"/>

Latest revision as of 07:07, 28 November 2018

This transcription is incomplete, or there was a problem when proofreading this page.

Duae intorsiones per Securim.

In congressu mutuo, pedem laevum praeponas, manu utraque securim contineas, sinistra hastili adplicata sit iuxta eius laminam, dextra vero mucroni posteriori, atque mucronem anteriorem intorqueas punctione super brachio sinistro hostis vibrata contra ipsius collum. Sed si is idem conetur, te praefigente dextrum pedem, versus sinistrum latus eius impetum avertito securis tuae lamina. Inde autem sinistro consequutus, nec non laminam securis collo ipsius retrorsum ex parte dextra adplices, et ea ratione adversarium ad te adtrahas. Verum cum hostis idem contra te conabitur, tum lamina securis tuae eum impetum excipias in latus tuum dextrum, atque mucrone anteriori visum hostilem pungas, inde autem ab eo recedas sinistro. Caeterum si eadem ratione te conpunxerit, consequutus dextro, in latus sinistrum punctione, eius posteriori mucrone repellito, post dupliciter securi rotata, capiti ipsius, securim infligito, et ita ab hoste recedas.

Zway einbrechen in der Mordagst.