Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 101r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
(→‎Not proofread: Created page with "'''Arcus ex latere utroque.''' '''Quum''' in adversarii conspectum acinace gubernando rite perveneris, dextrum praeponere non dubitabis, ita tamen ut superne acies acinacis t...")
 
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread

Latest revision as of 20:46, 5 December 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Arcus ex latere utroque.

Quum in adversarii conspectum acinace gubernando rite perveneris, dextrum praeponere non dubitabis, ita tamen ut superne acies acinacis tui longa appareat, mucro recta in hostem porrectus. Deinde laevo pede insequeris, atque sursum de terra ad dextrum adversarii cubitum feries. Is vero si habitum hunc exceperit tum eius pedi dextro dextrum tuum pedem praepones interius, et superne caput adversarii pulsabis. Sin vero idem adversarius contra te usurparit, teque in habitu arcus consistente contra hostem dextrum pedem referes retrorsum et si feriendo usus fueris transversario ictu ictus adversarii hoc modo fuerit aversus. Subito autem crure dextro intro concedes et latus eius sinistrum feriundo acquires. Hoste id excipiente sinistro consequutus si fueris, mucronem in faciem eius infigito. Et cum ratione adversarius consimili contra te utatur, mucronem eius acie longa acinacis tui praemissa avertes, celeriter interim insequutus pede sinistro habitu transversarii dextrum hostis brachium adpetes.