Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 062v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
 
(No difference)

Latest revision as of 21:55, 12 February 2014

This page has been proofread, but needs to be validated.

Duo contactus de latere sinistro

In hac pugna pedem sinistrum praefigas, extento brachio sinsitro clypeum rotundum tenente, ita tamen ut ensis hispani tutela pectori tuo sit adiuncta, mucro contra hostem porrectus, medio ense brachio sinistro applicato, atque eo modo pungere latus adversarii sinistrum poteris. Inde dextro pede intro prosilias, nec non brachium dextrum sauciare conator. At si clypeo suo orbiculari impetum excisserit, derepente pudenda eius fodito. Verum si pari contra te ratione fuerit usus, sinistrum pedem praeponentem retrorsum consilioas tibiis paribus, atque hostis punctione clypeo tuo repellas. Inde celerrime intro prosilias dextro contra latus adversarii dextrum ense in habitu punctionis constituto. Sed si is eum impetum repulerit, praefixum pedem confestim ferito. Caeterum, si hostis idem usurparit, dextrum referre memineris, atque faciem pungere inde non dubites hostis.