Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 069r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
(One intermediate revision by the same user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Ratio Supernae aversionis addito''' habitu infernae punctionis
+
'''Ratio Supernae aversionis, addito''' habitu infernae punctionis.
  
'''Hoc''' modo te componas in commemoratum pugnam: intro procedito pede dextro, atque recta sev porrectim visum adversarii pungito. Verum si idem is usurparit, te sinistrum praefigente, tum utrisque hostis manibus clypeum tuum obiicias in sinistra contentum, et inde in tuum latus sinistrum ipsius ensem clypeumque removeas, eoque modo vis hostilis repellitur, verum post ensis tui mucrone, pedem praepositum eius fodias dextrum. At si hostis idem fuerit molitus, pedem reducito, quem adgredi conatur, et ictu superno punctionem hostilem repellito, sed inde punctione a vento nomen sortita, ab aure tua librata, faciem adversarii vel pectus pungas. Hoste autem idem usurpante, clypeo tuo orbiculari impetum eius excipias obiecto, atque ab inferne pectus ipsius punctione advreditor. Ad si is eadem ratione adversum te contenderit, clyoeum eius ensi superimponito, nec non eo modo eum removeas impetum, sed vicissim ab inferne pubem hostilem fodito, indeque transversarium exercendo recedas.
 
Latest revision as of 01:33, 17 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Ratio Supernae aversionis, addito habitu infernae punctionis.

Hoc modo te componas in commemoratum pugnam: intro procedito pede dextro, atque recta sev porrectim visum adversarii pungito. Verum si idem is usurparit, te sinistrum praefigente, tum utrisque hostis manibus clypeum tuum obiicias in sinistra contentum, et inde in tuum latus sinistrum ipsius ensem clypeumque removeas, eoque modo vis hostilis repellitur, verum post ensis tui mucrone, pedem praepositum eius fodias dextrum. At si hostis idem fuerit molitus, pedem reducito, quem adgredi conatur, et ictu superno punctionem hostilem repellito, sed inde punctione a vento nomen sortita, ab aure tua librata, faciem adversarii vel pectus pungas. Hoste autem idem usurpante, clypeo tuo orbiculari impetum eius excipias obiecto, atque ab inferne pectus ipsius punctione advreditor. Ad si is eadem ratione adversum te contenderit, clyoeum eius ensi superimponito, nec non eo modo eum removeas impetum, sed vicissim ab inferne pubem hostilem fodito, indeque transversarium exercendo recedas.