You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 286v.jpg"
Jump to navigation
Jump to search
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | '''Habitus hostis fallendi cum quasi''' per insidias pede sinistro decipis eum gradu falso | + | '''Habitus hostis fallendi, cum quasi''' per insidias pede sinistro decipis eum gradu falso. |
'''Si''' ad hostem accesseris pedem dextrum praeponas, dextraque adversarii itidem dextram corripias. Inde dolose eum circumvenias pede sinistro, ita ut dorsum tuum ipsius dorso praebeas, manumque sinistram subiice hostis axillae dextrae. Verum si adversarius eiusdem fraudis habitu contra te usus fuerit, deorsum celeriter te pronum inclinato, iliisque eius caput tuum adiungito. Posthaec manu sinistra dextro adversarii pede correpto, eum attollas corpore vero pro viribus eius dorso impulso te erigas atque eo habitu vel prosternere vel asportare hostem licebit. | '''Si''' ad hostem accesseris pedem dextrum praeponas, dextraque adversarii itidem dextram corripias. Inde dolose eum circumvenias pede sinistro, ita ut dorsum tuum ipsius dorso praebeas, manumque sinistram subiice hostis axillae dextrae. Verum si adversarius eiusdem fraudis habitu contra te usus fuerit, deorsum celeriter te pronum inclinato, iliisque eius caput tuum adiungito. Posthaec manu sinistra dextro adversarii pede correpto, eum attollas corpore vero pro viribus eius dorso impulso te erigas atque eo habitu vel prosternere vel asportare hostem licebit. |
Latest revision as of 01:22, 17 November 2018
Habitus hostis fallendi, cum quasi per insidias pede sinistro decipis eum gradu falso.
Si ad hostem accesseris pedem dextrum praeponas, dextraque adversarii itidem dextram corripias. Inde dolose eum circumvenias pede sinistro, ita ut dorsum tuum ipsius dorso praebeas, manumque sinistram subiice hostis axillae dextrae. Verum si adversarius eiusdem fraudis habitu contra te usus fuerit, deorsum celeriter te pronum inclinato, iliisque eius caput tuum adiungito. Posthaec manu sinistra dextro adversarii pede correpto, eum attollas corpore vero pro viribus eius dorso impulso te erigas atque eo habitu vel prosternere vel asportare hostem licebit.