You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 011r.jpg"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | vero legatos peregrinos audiret seper accinctus erat ense Imperatorio, qui erat auro exornatus, aureo item cingulo dependens equitum auratorum more, manu nodo ensis superimpostita, et ex ea forma ipsius apparuit virtus. Nunc autem si vestitus noster cum antiquorum conferatur longe alia ratio apparebit, veteris suo tantum quem a maioribus acceperant utebantur, si autem apud nos quispiam vestitum antea numquam conspectum licet, in lucem dederit, longe maiorem gratiam sibi apud omnes conciliabit, et quo quisque magis peregrinarum vestitum est studiosus, eo acceptior esse videtur. Ceterum, quanta inter antiquos Germanos et neotericos differentia, quantumque moribus different satis apparet, si nostrae ingurgitationes comparentur antiquorum temperantia, si coniugia, si denique exercitia videbimus nos longe ab illorum legibus recessisse, et longe maioribus nostris rebus omnibus esse inferiores. Nam maiores nostri cum convivia celebrarent, virtutes et egregia suorum maiorum facta commemorabant, quas iuventus accumbens cum percepisset, aemulari eas studere coepit summo studio, delectati itaque harum exercitio, magno desiderio excellere postea in iis et suis aequalibus perstare conabantur. Unde contigit, ut spretis aleis, potationibus, venere, et in vestibus luxu, soli Athleticae incubuerit. Plutarchus in Apophtegmatis scripsit, Antigonum Regem aliquando Menedemum Philosophum interrogasse, deberet ne ad commessationem quandam adire, eum post multum silentium nihil aliud respondisse, quam ut recordaretur regis filium se esse, subindicans luxum indecorum esse regibus, aut potentibus licere quod libet. Simili ratione Alexander magnus a pater obiurgatus est. Philippus n quum audisset filium suum quodam in loco egregie potasse, et post scite cecinisse, civiliter eium obiurgavit, dicens, Non te tui pudet, qui noris tam belle canere? Significans alias artes esse rege digniores. Et rursus, an putas his te exercitiis puerilibus regnum post obitum meum obtenturum? Vel huiusmodi exempla tibi vicini tui Athenenses, Corinthii, Argivi, et Corcyrei exhiberent? Animum ad virtutes et exercitia honestiora appellas, quae ad aedificationem regni tui faciunt, quibusque gloriam tibi et salutem comparare poteris. Qua obiurgatione Alexander tantum motus, ut posthac | + | <section begin="1"/>vero legatos peregrinos audiret seper accinctus erat ense Imperatorio, qui erat auro exornatus, aureo item cingulo dependens equitum auratorum more, manu nodo ensis superimpostita, et ex ea forma ipsius apparuit virtus. Nunc autem si vestitus noster cum antiquorum conferatur longe alia ratio apparebit, veteris suo tantum quem a maioribus acceperant utebantur, si autem apud nos quispiam vestitum antea numquam conspectum licet, in lucem dederit, longe maiorem gratiam sibi apud omnes conciliabit, et quo quisque magis peregrinarum vestitum est studiosus, eo acceptior esse videtur. Ceterum, quanta inter antiquos Germanos et neotericos differentia, quantumque moribus different satis apparet, si nostrae ingurgitationes comparentur antiquorum temperantia, si coniugia, si denique exercitia videbimus nos longe ab illorum legibus recessisse, et longe maioribus nostris rebus omnibus esse inferiores. Nam maiores nostri cum convivia celebrarent, virtutes et egregia suorum maiorum facta commemorabant, quas iuventus accumbens cum percepisset, aemulari eas studere coepit summo studio, delectati itaque harum exercitio, magno desiderio excellere postea in iis et suis aequalibus perstare conabantur. Unde contigit, ut spretis aleis, potationibus, venere, et in vestibus luxu, soli Athleticae incubuerit. Plutarchus in Apophtegmatis scripsit, Antigonum Regem aliquando Menedemum Philosophum interrogasse, deberet ne ad commessationem quandam adire, eum post multum silentium nihil aliud respondisse, quam ut recordaretur regis filium se esse, subindicans luxum indecorum esse regibus, aut potentibus licere quod libet. Simili ratione Alexander magnus a pater obiurgatus est. Philippus n quum audisset filium suum quodam in loco egregie potasse, et post scite cecinisse, civiliter eium obiurgavit, dicens, Non te tui pudet, qui noris tam belle canere? Significans alias artes esse rege digniores. Et rursus, an putas his te exercitiis puerilibus regnum post obitum meum obtenturum? Vel huiusmodi exempla tibi vicini tui Athenenses, Corinthii, Argivi, et Corcyrei exhiberent? Animum ad virtutes et exercitia honestiora appellas, quae ad aedificationem regni tui faciunt, quibusque gloriam tibi et salutem comparare poteris. Qua obiurgatione Alexander tantum motus, ut posthac<section end="1"/> |
Latest revision as of 00:01, 20 January 2015
vero legatos peregrinos audiret seper accinctus erat ense Imperatorio, qui erat auro exornatus, aureo item cingulo dependens equitum auratorum more, manu nodo ensis superimpostita, et ex ea forma ipsius apparuit virtus. Nunc autem si vestitus noster cum antiquorum conferatur longe alia ratio apparebit, veteris suo tantum quem a maioribus acceperant utebantur, si autem apud nos quispiam vestitum antea numquam conspectum licet, in lucem dederit, longe maiorem gratiam sibi apud omnes conciliabit, et quo quisque magis peregrinarum vestitum est studiosus, eo acceptior esse videtur. Ceterum, quanta inter antiquos Germanos et neotericos differentia, quantumque moribus different satis apparet, si nostrae ingurgitationes comparentur antiquorum temperantia, si coniugia, si denique exercitia videbimus nos longe ab illorum legibus recessisse, et longe maioribus nostris rebus omnibus esse inferiores. Nam maiores nostri cum convivia celebrarent, virtutes et egregia suorum maiorum facta commemorabant, quas iuventus accumbens cum percepisset, aemulari eas studere coepit summo studio, delectati itaque harum exercitio, magno desiderio excellere postea in iis et suis aequalibus perstare conabantur. Unde contigit, ut spretis aleis, potationibus, venere, et in vestibus luxu, soli Athleticae incubuerit. Plutarchus in Apophtegmatis scripsit, Antigonum Regem aliquando Menedemum Philosophum interrogasse, deberet ne ad commessationem quandam adire, eum post multum silentium nihil aliud respondisse, quam ut recordaretur regis filium se esse, subindicans luxum indecorum esse regibus, aut potentibus licere quod libet. Simili ratione Alexander magnus a pater obiurgatus est. Philippus n quum audisset filium suum quodam in loco egregie potasse, et post scite cecinisse, civiliter eium obiurgavit, dicens, Non te tui pudet, qui noris tam belle canere? Significans alias artes esse rege digniores. Et rursus, an putas his te exercitiis puerilibus regnum post obitum meum obtenturum? Vel huiusmodi exempla tibi vicini tui Athenenses, Corinthii, Argivi, et Corcyrei exhiberent? Animum ad virtutes et exercitia honestiora appellas, quae ad aedificationem regni tui faciunt, quibusque gloriam tibi et salutem comparare poteris. Qua obiurgatione Alexander tantum motus, ut posthac