You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 051r.jpg"
(2 intermediate revisions by the same user not shown) | |||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | ''' | + | '''Aversio superna ex qua nuditas''' quaesita feriatur. |
'''Cum''' ad invicem fueritis congressi sinsitrum praeponito, et quaesita nuditatem supernam ferito, insequutus dextro, ictu iterato celeriter superne versus partem capitis adversarii dextram ferias. Si exceperit ipse, tum iuxta eius gladium ensem tuum tolles, quod aversum dicitur superne, vel ex utroque latere exceptum, et in adversarii faciem mucronem figito. Cum autem contra ipsum dextro innitens constiteris, ensem te sub axilla sinistra continentem, ac is versus faciem tuam mucronem direxerit, tum medium ensis tui corripito, elevato ad caput atque eo ipso habitu, qui Corona nobis Germanis dicitur. ie. Altera manu capulum altera videlicet sinistra ensis medium si tenueris, mucronem adversarii avertito, eadem ratione impellere in eius faciem vel mectus, tuum mucronem, itidem nodum capiti ensis tui poteris impingere. Sin vero adversarius idem contra te fuerit molitus, vicissim supra commemorato habitu excipies, interim in faciem eius mucronem ensis tui figito, atque nodo caput adversarii contundes. | '''Cum''' ad invicem fueritis congressi sinsitrum praeponito, et quaesita nuditatem supernam ferito, insequutus dextro, ictu iterato celeriter superne versus partem capitis adversarii dextram ferias. Si exceperit ipse, tum iuxta eius gladium ensem tuum tolles, quod aversum dicitur superne, vel ex utroque latere exceptum, et in adversarii faciem mucronem figito. Cum autem contra ipsum dextro innitens constiteris, ensem te sub axilla sinistra continentem, ac is versus faciem tuam mucronem direxerit, tum medium ensis tui corripito, elevato ad caput atque eo ipso habitu, qui Corona nobis Germanis dicitur. ie. Altera manu capulum altera videlicet sinistra ensis medium si tenueris, mucronem adversarii avertito, eadem ratione impellere in eius faciem vel mectus, tuum mucronem, itidem nodum capiti ensis tui poteris impingere. Sin vero adversarius idem contra te fuerit molitus, vicissim supra commemorato habitu excipies, interim in faciem eius mucronem ensis tui figito, atque nodo caput adversarii contundes. |
Latest revision as of 02:31, 12 December 2018
Aversio superna ex qua nuditas quaesita feriatur.
Cum ad invicem fueritis congressi sinsitrum praeponito, et quaesita nuditatem supernam ferito, insequutus dextro, ictu iterato celeriter superne versus partem capitis adversarii dextram ferias. Si exceperit ipse, tum iuxta eius gladium ensem tuum tolles, quod aversum dicitur superne, vel ex utroque latere exceptum, et in adversarii faciem mucronem figito. Cum autem contra ipsum dextro innitens constiteris, ensem te sub axilla sinistra continentem, ac is versus faciem tuam mucronem direxerit, tum medium ensis tui corripito, elevato ad caput atque eo ipso habitu, qui Corona nobis Germanis dicitur. ie. Altera manu capulum altera videlicet sinistra ensis medium si tenueris, mucronem adversarii avertito, eadem ratione impellere in eius faciem vel mectus, tuum mucronem, itidem nodum capiti ensis tui poteris impingere. Sin vero adversarius idem contra te fuerit molitus, vicissim supra commemorato habitu excipies, interim in faciem eius mucronem ensis tui figito, atque nodo caput adversarii contundes.