Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 056r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
(One intermediate revision by the same user not shown)
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''DUAE IRRUPTIONES EX QUIBUS ITIDEM DUAE''' PROFICISUNTUR INCISIONES.
+
'''Duae irruptiones, ex quibus itidem duae''' proficisuntur incisiones.
  
'''Quum''' in conspectum adversarii processeris, dextrum praeponens, eo ictu utaris, qui regitur ab aure dextra vel sinistra manibus cancellatis, feriundo superne versus latus adversarii sinistrum, sinistro crure insequitor, atque appregende ensis tui locum latiorem iuxta crucem paulo tamen inferius manu dextra, et hoc modo per faciem stringendo adversarium laedito. Consistente vero te contra ipsum, laevoque innitente, idemque adversus te moliatur, manum te laevam ap ensis tui capite removebis, et inter utrumque adversarii brachium ensem tuum transfigito in faciem eius directo mucrone, interim autem manu tua sinistra supra adversarii brachium dextrum anteiurem ensis tui partem apprehendito, introgrediens pede dextro contra adversarium, ensem versus latus tuum sinistrum inflectes ita, ut nodus ensis tui superior appareat, hoc itaque modo utrumque eius brachium proscindas, tum etiam ratione eadem nodum impellere vel in faciem eius pectus poteris.
 
Latest revision as of 00:13, 17 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Duae irruptiones, ex quibus itidem duae proficisuntur incisiones.

Quum in conspectum adversarii processeris, dextrum praeponens, eo ictu utaris, qui regitur ab aure dextra vel sinistra manibus cancellatis, feriundo superne versus latus adversarii sinistrum, sinistro crure insequitor, atque appregende ensis tui locum latiorem iuxta crucem paulo tamen inferius manu dextra, et hoc modo per faciem stringendo adversarium laedito. Consistente vero te contra ipsum, laevoque innitente, idemque adversus te moliatur, manum te laevam ap ensis tui capite removebis, et inter utrumque adversarii brachium ensem tuum transfigito in faciem eius directo mucrone, interim autem manu tua sinistra supra adversarii brachium dextrum anteiurem ensis tui partem apprehendito, introgrediens pede dextro contra adversarium, ensem versus latus tuum sinistrum inflectes ita, ut nodus ensis tui superior appareat, hoc itaque modo utrumque eius brachium proscindas, tum etiam ratione eadem nodum impellere vel in faciem eius pectus poteris.