You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.10825 196v.png"
m (Michael Chidester moved page Page:Cod.10825 217v.jpg to Page:Cod.10825 196v.png) |
|
(No difference)
|
Latest revision as of 04:54, 31 December 2014
Intorsionis forma, unde brachiij confringendi modus formatur.
Pugione rotando contra hostem procedito. Si rite hoc habitu uti uoles, ita tamen te accomodabis, ut pedem laevum preponas, pollex iuxta laminam rotundam consistat, et si aduersarius uicissim contra te dextrum preposuerit, pollicem nodo pugionis adplicarit, atque superne uisum pungere conetur hostis tuum, eius punction obviabis, atque intra manum utramque eius conatum pugione tuo excipies ita *tamen, ut mucro pugionis contra hostem sit porrectus, inde uero si superne super hostis brachiam dextram, pugionis intorseris mucronem, brachium eius confringere licebit.[1] sin autem aduersarius cupiverit tibi infringere brachium, intro procedas pede sinistro, arreptoque manu sinistra, hostis dextro cubito, si sursum leuaris, liber redderis, interea autem uisum eius uel pectus fodito. Verum si is idem perficere conetur, eius conatum pugione brachio dextro adplicato cum interius tum exterius repellas. Post haec, quasi superne uisu eius adpetere pungendo uelis te simulato, manu sinistra pugione rapito, atque insequutus dextro pede, aduersarij pudenda pungendo sauciabis, geminoque gradu ab eo recedas.
- ↑ "You will lick it!" Not pleasant if the dagger is lying on it. Especially in cold weather.