You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 205r.jpg"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 1: | Line 1: | ||
− | ''' | + | '''Duae incisiones mediae.''' |
'''Hunc''' in habitum hoc pacto te adaptabis in congressu adversus hostem, loevum pedem prefiges, falcis foenariae capulum inferius manu continebis sinistra, medium dextra in latere dextro, interim vero insequutus dextro, circundato hostis corpore falce tua, dextrus eius latus proscindas. Sin autem is media incisione contra te fuerit usus, idest ut ilia appetat tua, pede sinistro innitentem, manumque dextra medium manubrium continentem, leova vero posterius seu inferius itidem in latere dextro, tum in triangulum versus latus dextrus concedas, et eius incisionem mediam parte seculae extera avertas. Verum subito introgressus pede dextro, falcem tuam retro caput collocatam anteversum prominere facito, ut brachia cancellentur, partem dextram corporis hostilis proscindere conaberis. Sed si is idem fuerit molitus, tum tuam falcem interiori hostis falci adplicato, fortiter eam in dextrum latus tuum propellito, celeriter autem si loevo in latus adversarii dextrum concesseris, caput eius perstringas, et ab eo tuto recedere memineris. | '''Hunc''' in habitum hoc pacto te adaptabis in congressu adversus hostem, loevum pedem prefiges, falcis foenariae capulum inferius manu continebis sinistra, medium dextra in latere dextro, interim vero insequutus dextro, circundato hostis corpore falce tua, dextrus eius latus proscindas. Sin autem is media incisione contra te fuerit usus, idest ut ilia appetat tua, pede sinistro innitentem, manumque dextra medium manubrium continentem, leova vero posterius seu inferius itidem in latere dextro, tum in triangulum versus latus dextrus concedas, et eius incisionem mediam parte seculae extera avertas. Verum subito introgressus pede dextro, falcem tuam retro caput collocatam anteversum prominere facito, ut brachia cancellentur, partem dextram corporis hostilis proscindere conaberis. Sed si is idem fuerit molitus, tum tuam falcem interiori hostis falci adplicato, fortiter eam in dextrum latus tuum propellito, celeriter autem si loevo in latus adversarii dextrum concesseris, caput eius perstringas, et ab eo tuto recedere memineris. |
Latest revision as of 00:37, 17 November 2018
Duae incisiones mediae.
Hunc in habitum hoc pacto te adaptabis in congressu adversus hostem, loevum pedem prefiges, falcis foenariae capulum inferius manu continebis sinistra, medium dextra in latere dextro, interim vero insequutus dextro, circundato hostis corpore falce tua, dextrus eius latus proscindas. Sin autem is media incisione contra te fuerit usus, idest ut ilia appetat tua, pede sinistro innitentem, manumque dextra medium manubrium continentem, leova vero posterius seu inferius itidem in latere dextro, tum in triangulum versus latus dextrus concedas, et eius incisionem mediam parte seculae extera avertas. Verum subito introgressus pede dextro, falcem tuam retro caput collocatam anteversum prominere facito, ut brachia cancellentur, partem dextram corporis hostilis proscindere conaberis. Sed si is idem fuerit molitus, tum tuam falcem interiori hostis falci adplicato, fortiter eam in dextrum latus tuum propellito, celeriter autem si loevo in latus adversarii dextrum concesseris, caput eius perstringas, et ab eo tuto recedere memineris.