You are not currently logged in. Are you accessing the unsecure (http) portal? Click here to switch to the secure portal. |
Difference between revisions of "Page:MS I.33 29r.jpg"
m (Michael Chidester moved page Page:Ms I33 fol 29r.jpg to Page:MS I.33 29r.jpg) |
|
(No difference)
|
Latest revision as of 19:17, 9 May 2016
¶ Prius quam superius in tertio exemplo ymaginarum fixura quedam ducta est per scolarem eandem vero fixuram sacerdos hic defendit recipiendo schilslac schiltslac ut patet hic per exemplum
⊕ ¶ Hic iterum se resumitur quinta custodia de qua superius dictum est sepius & est notandum quod sacerdos obsedit scolarem obsessione quandam rara & valde bona in exemplum suorum discipulorum & sciatur quod si scolaris ducet fixuram que duci consueuit de consuetudine sacerdos debet etiam ducere fixuram contra fixuram scolaris quia sua magis valet intrando cum sinistro pede si autem intrare nequiuerit cedat cum dextro pede nichillominus non obmittatur quin etiam ipsa fixura perficiatur si autem scolaris obsedit eum econtrario mediante halpscilt sacerdos cadet sub gladio & scutum & tunc superueniunt ea que prius visa sunt in custodia prima.
Vnde versus Dum ducitur halpscilt cade sub gladium quoque scutum