Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 050v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Duo castra ex quibus formatur''' monocerotis habitus.<ref>cod wall 76v</ref>
+
'''Duo castra, ex quibus formatur''' monocerotis habitus.
  
'''Is''' habitus nomen sortitus est ab animante Monocerote, sicuti idem monoceros unicum corni ex fronte enatum occursantibus porrigit, ita athletae ense, adversariis iam cognosces sublato minantur quasi cornu ferire velint. Cum igitur voles exercere habitum iam praedictum, qui nomen a Monocerote sortitus est per Germanos, hunc in modum te praeparabis: laevum praefigito, recta ferias, tanque tacturus seu percussurus, interim sursum duplicabis, et manum tuam sinistram ab ensis tui nodo removebis, dextro insequitor, ac manu lventer inversa nodum corripito ita ut pollex superior appareat, atque mucronem hoc modo in faciem adversarii propellito. Si vero is mucronem in faciem tuam racione eadem adegerit dextrum te proponente, tum acie longa praemissa ensis tui mucronem avertito, insecutus sinistro celeriter versus caput superne acie longa porrecta ferito. Verum si adversarius id contra te usurparit, excipies, et subito permutando inferne transibis in incisuram infernam, eadem racione incidendo brachium appetito, si id excipere volet adversaruis, tum sursum iterum inflectes sinistro crure consequutus proximam, quaecumque appareat, nuditatem queres.
 
Latest revision as of 00:10, 17 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Duo castra, ex quibus formatur monocerotis habitus.

Is habitus nomen sortitus est ab animante Monocerote, sicuti idem monoceros unicum corni ex fronte enatum occursantibus porrigit, ita athletae ense, adversariis iam cognosces sublato minantur quasi cornu ferire velint. Cum igitur voles exercere habitum iam praedictum, qui nomen a Monocerote sortitus est per Germanos, hunc in modum te praeparabis: laevum praefigito, recta ferias, tanque tacturus seu percussurus, interim sursum duplicabis, et manum tuam sinistram ab ensis tui nodo removebis, dextro insequitor, ac manu lventer inversa nodum corripito ita ut pollex superior appareat, atque mucronem hoc modo in faciem adversarii propellito. Si vero is mucronem in faciem tuam racione eadem adegerit dextrum te proponente, tum acie longa praemissa ensis tui mucronem avertito, insecutus sinistro celeriter versus caput superne acie longa porrecta ferito. Verum si adversarius id contra te usurparit, excipies, et subito permutando inferne transibis in incisuram infernam, eadem racione incidendo brachium appetito, si id excipere volet adversaruis, tum sursum iterum inflectes sinistro crure consequutus proximam, quaecumque appareat, nuditatem queres.