Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 II 086r.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Duo intorsiones per sec<sup>u</sup>rim'''
+
<section begin="1"/>'''Duo intorsiones per sec<sup>u</sup>rim'''
  
'''In''' congressu mutuo pedem laevum praeponas, manu utraque securim contineas, sinistra hastili adplicata sit iuxta laminam, dextra vero mucroni posteriori, atque mucronem anteriorem intorqueas punctione super brachio sinistro hostis vibrata contra ipsius collum. Sed si is idem conetur, te praefigente dextrum pedem versus sinistrum latus eius impetum avertito securis tuae lamina, inde autem sinistro consequutus, nec non laminam securis collo ipsius retrorsum ex parte dextra adplices, et ea ratione adversarium ad te attrahas. Verum cum hostis idem contra te conabitur, tum lamina securis tuae eum impetum excipias in latus tuum dextrum, atque mucrone anteriori visum hostilem pungas, inde autem ab eo recedas sinistro. Ceterum, si eadem ratione te compunxerit, consequutus dextro in latus sinistrum punctionem eius posteriori mucrone repellito, post dupliciter, securi rotata capiti ipsius securim infligito et ita ab hoste recedas.
+
'''In''' congressu mutuo pedem laevum praeponas, manu utraque securim contineas, sinistra hastili adplicata sit iuxta laminam, dextra vero mucroni posteriori, atque mucronem anteriorem intorqueas punctione super brachio sinistro hostis vibrata contra ipsius collum. Sed si is idem conetur, te praefigente dextrum pedem versus sinistrum latus eius impetum avertito securis tuae lamina, inde autem sinistro consequutus, nec non laminam securis collo ipsius retrorsum ex parte dextra adplices, et ea ratione adversarium ad te attrahas. Verum cum hostis idem contra te conabitur, tum lamina securis tuae eum impetum excipias in latus tuum dextrum, atque mucrone anteriori visum hostilem pungas, inde autem ab eo recedas sinistro. Ceterum, si eadem ratione te compunxerit, consequutus dextro in latus sinistrum punctionem eius posteriori mucrone repellito, post dupliciter, securi rotata capiti ipsius securim infligito et ita ab hoste recedas.<section end="1"/>

Latest revision as of 02:37, 15 November 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Duo intorsiones per securim

In congressu mutuo pedem laevum praeponas, manu utraque securim contineas, sinistra hastili adplicata sit iuxta laminam, dextra vero mucroni posteriori, atque mucronem anteriorem intorqueas punctione super brachio sinistro hostis vibrata contra ipsius collum. Sed si is idem conetur, te praefigente dextrum pedem versus sinistrum latus eius impetum avertito securis tuae lamina, inde autem sinistro consequutus, nec non laminam securis collo ipsius retrorsum ex parte dextra adplices, et ea ratione adversarium ad te attrahas. Verum cum hostis idem contra te conabitur, tum lamina securis tuae eum impetum excipias in latus tuum dextrum, atque mucrone anteriori visum hostilem pungas, inde autem ab eo recedas sinistro. Ceterum, si eadem ratione te compunxerit, consequutus dextro in latus sinistrum punctionem eius posteriori mucrone repellito, post dupliciter, securi rotata capiti ipsius securim infligito et ita ab hoste recedas.