Wiktenauer logo.png

Difference between revisions of "Page:Cod.icon. 393 I 067v.jpg"

From Wiktenauer
Jump to navigation Jump to search
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
'''Duo ictus inferiores ex latere utroq'''[ue].
+
'''Duo ictus inferiores ex latere utroq'''ue.
  
'''Quum''' usurpando ictus inferiores congredmini, dextrum praefigito pedem versusque sinistrum adversasrii latus ferito. Sed si vicissim contra te dextro is innitens constiterit, idemque latus appetiverit, tum retro ipsius pedem dextrum, tuum sinistrum dirigens versus caput adversarii superne ferias. Ceterum si is idem conetur efficere te dextrum praeponentem, sinistro mox insequitor, atque ictum eius acie ensis tui longa praemissa excipito, inde laevum pedem genitalibus impellito adversarii. Sin autem ratione eadem is fuerit usus ab ense tuo manum sinistram seiunges, et adversarii pedem laevum apprehende, eoque modo si sublevaris, eum supinum prosternes. Sin vero tibi pedem praenominatum arripuerit, conaturque te supinum sternere, tum mucronem gladii tui, eius collo adiungito, eoque habitu si propuleris, adversarius te missum facere cogetur.
 
Latest revision as of 02:37, 12 December 2018

This page has been proofread, but needs to be validated.

Duo ictus inferiores ex latere utroque.

Quum usurpando ictus inferiores congredmini, dextrum praefigito pedem versusque sinistrum adversasrii latus ferito. Sed si vicissim contra te dextro is innitens constiterit, idemque latus appetiverit, tum retro ipsius pedem dextrum, tuum sinistrum dirigens versus caput adversarii superne ferias. Ceterum si is idem conetur efficere te dextrum praeponentem, sinistro mox insequitor, atque ictum eius acie ensis tui longa praemissa excipito, inde laevum pedem genitalibus impellito adversarii. Sin autem ratione eadem is fuerit usus ab ense tuo manum sinistram seiunges, et adversarii pedem laevum apprehende, eoque modo si sublevaris, eum supinum prosternes. Sin vero tibi pedem praenominatum arripuerit, conaturque te supinum sternere, tum mucronem gladii tui, eius collo adiungito, eoque habitu si propuleris, adversarius te missum facere cogetur.